Letter #2965
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-05-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-07-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico carissimo a[c] [pl]urimum observando
Reverendissime Domine, frater et amice observatissime.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Regia maiestas ex catarrho laborat, quae res in causa est, quod Psitaco n[on]dum revolare licet. Ceterum data mihi scr[ibe]ndi hac occasione celari nolui Reverendissimam Dominationem Vestram dominum Plocensem palatinum admonitum esse a reginali maiestate, ut nuntios istinc mittendos ad serenissimum regem iuniorem adventu in Lituaniam suo anteverteret. Quamobrem hoc meum est consilium, ut, qui legati sunt designati, aut maturent profectionem suam, aut nuntium praemittant, per quem impedire conentur, quominus ille ante adventum eorum quicquam in Lituania perficiat.
Quae cum Lysmanova acta sunt, ra[tionem] habeo. Per Psitacum quietationem mittam [e]a formula conscriptam, quam Reverendissima Dominatio Vestra concepit. Per eundem aliis quoque de rebus respondebo.Opto Reverendissimam Dominationem Vestram bene valere. Cuius me fraternae benevolentiae commendo.
Cracovia, decimo septimo Kalendas Iunii 1546.
Vestrae Dominationis Reverendissimae servitor Samuel episcopus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit
Postscript:
Mittetur cubicularius ad caesaream maiestatem et fortassis ad reginam quoque Mariam de filio domini Eggerdi deque aliis, qui a Donato capti dicuntur, sed et nuntius cubicularium sequetur inter paucos dies de proscriptionis negotio.