Letter #2966
Stanisław WŁOSZEK to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-05-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-06-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Praemissa mei et humilium servitiorum meorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendatione.
Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae per Gregorium organistam missas, in quibus nihil continebatur, saltem quod Reverendissima Paternitas Vestra meis respondit litteris. Monuit praeterea me, ut eundem Gregorium in negotio eius apud maiestatem regiam iuvarem, quamvis facultas mea non est tanti, qui aliquem iuvare possim. Egi tamen, quantum res patiebatur. An quidquam pro voto fuerit assecutus, describere Reverendissimae Paternitati Vestrae nequeo, acceptis enim litteris postea non vidi hominem.
Quae proximis iniunxit Reverendissima Paternitas Vestra, summa fide et diligentia sum exsecutus. Sacrae regiae maiestati schedam obtuli, quam sola legit regia maiestas sua et, ut coniecturis assequi potui, locuta est in ea re cum illustrissimo domino duce Prussiae. Quid responderit maiestas sua regia ex litteris, quas dominus Matthias secretarius remittit per eundem dominum cancellarium, intelligere dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra.
Quam, ut Dominus Deus diu sanam et felicem conservare dignetur, precor, me et humilem servitutem meam gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendans.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, die 20 Maii anno MDXLVI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis et obsequentissimus servitor Stanislaus Wlossek
Postscript:
Quod amanuensis manu usus sim, ignoscere dignabitur Reverendissima Paternitas Vestra, factum enim hoc est debilitate mea ex{t} tussi gravi et febre catharrali contracta.