Letter #2967
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-05-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-06-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine Fautor observandissime.
Salutem et felicitatem ac sui humillimam commendationem.
Post meas novissimas ad Vestram Reverendissimam Dominationem datas litteras licet non habeam, quod ad praesens scribam, non passus sum tamen sacrae maiestatis regiae litteras ad illam mitti, quin meas adderem. Quibus Vestram Reverendissimam Dominationem viso, saluto ac omnia fausta et felicia illi ex animo precor, me in gratiam eius unice commendans. Plura non vacat.
Vilnae, die XX mensis Maii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor Matthias a Mącolin canonicus subscripsit