Letter #2969
Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUSMadrid, 1546-06-03
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo atque Illustri Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Warmiensi etc. domino meo perquam colendo
Reverendissime atque Illustris Domine, domine mihi perquam colende.
Etsi statueram nihil umquam ad te scribere, tamen idoneum ac certum tabellarium oblatum, nempe dominum Stenelaum, non sum passus vacuum meis litteris abire, existimans has saltem ad manus tuas perventuras, quemadmodum mendacia et calumniae ad aures tuas pervenerunt. Ex litteris domini Alphonsi de Aragonia compatris mei tuisque ad eum [1] ad me missis cognovi litteras illas, quas novissime et dominus comendatarius maior Couos, Grantvellanus et alii super negotio meo ad te scripserant[2] ad manus tuas pervenisse(nt). Tametsi eae litterae, quibus eis V mensis Ianuarii praeteriti respondisti per certum nuntium (ut dicis) aut interceptae fuerunt, aut certe ad nos non pervenerunt. Quod ne aegre feras casu accidisse ex dignitate tua id esse credas saltn, ne ex illis apud viros illustres, graves et prudentes inconstantiae notareris. Utinamque illae commendaticiae simili casu perissent neque ad te pervenissent, siquidem te ad rescribendum ea fuerant provocaturae, quae dignitati tuae non convenirent.
Sane ipse, quod ad me privatim attine{n}t, nulla alia de re minus quam de hac eram sollicitus, cui iam pridem cesseram dixeramque ultimum vale maxime posteaquam ultimas litteras archiepiscopi Londensis accepi. Nisi postea quasi postliminio paper damaged⌈[io]io paper damaged⌉ revocatus fuissem monitis reverendissimi patris Petri de Soto confessoris BK, 230, p. 176 caesaris aliorumque amicorum in aula caesaris agentium, cum quo ipse dominus Alphonsus de Aragonia orator apud vos futurus iter in Sarmatiam parabat, rati occasionem non omittendam me sollicitavere existimantes eas litteras aliquid ponderis apud Te habituras alioquin non {ad}(?) tibi mittendas curassent.
Tametsi ego omnino praesagiens futura vaticinatus sum eos actum agere, nam quod in litteris ipsius domini Alphonsi ais me morbo diutissime laborasse eoque modo decumbere, commentum est illorum, qui tibi item persuaserunt me etiam cum socru Isabella rem habere, et alia non minus nefaria quam absurda et falsa, quae tu mihi nuper tuis litteris tecte significasti, idest hominum quorundam mendacium, αθεων et Lutheranorum, qui nos Hispanos oderunt cane peius et angue, quibus eo nomine potissimum Hispani suspecti sumus, quod lucernam noctu accendimus. Etenim eiusmodi homines apud nostrates (ut scis) non solum mendaces, abiecti et ignobiles, sed et abominabiles et exsecrabiles habentur, nec digni hominum communione, sed mari terraque vitandi, in quos nulla poena aut supplicium sit satis officiosum, etsi vivi concrementur, prout fit eis, quotquot depraehenduntur.
Quandoquidem ipse ab eo tempore, quo Dantiscam uxorem duxi, neque morbo neque alio quopiam laboravi, sed valui valeoque cum uxore et liberis munere Dei Optimi Maximi, qui mihi hoc et aliis hoc genus beneficiis rependit opus bonum, quod eius eius contemplatione tantum operatus sum, dum Dantiscam inopem, egenam, desertam ac miserabiliter derelictam, indotatam uxorem duxi matremque mea pecunia adiutam locavi eo tempore, quo illius pudicitia erat periclitatura, huius autem vita infamia laborabat utraque certe vel fame periturae aut quaestum corporis turpiter facturae, ni praeveniens subvenissem idque BK, 230, p. 177 contempta alibi dote, quam tunc temporis ingentem potui accepisse. Nec me paenitet facti, nec est, cur paeniteat, quotiens enim operamur spirituale aliquid bonum, ut placeamus oculo illi Dei vigili, qui numquam sopitur cuique nuda et aperta sunt omnia, et thesaurus noster indepredabilis et incorruptae retributiones [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ et suavis(?) expectatio manebunt. Eo maxime, quod ipsi Dantiscae satis magna dos est sua virtus, probitas et non cessuri nisi Diis sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudor.
Iam vero quod dicis nullo tuo accedente consensu, sed te prorsus inscio uxorem duxissem, existimo te memoria lapsum aut ira animi impeditum oblitum esse Tu, qui in litteris, quas ad me ex castro tuo Lubecensi septimo ab hinc anno scripsisti: «Sunt haec verba verum tamen pro Tua virtute meaque in te animi propensione consumato modis legitimis matrimonio non deerit tibi beneficentia mea” etc. Idem, sed pluribus verbis, rescripsisti dominis episcopo Palentinensi, doctori Gueuarae senatori, magistro Polo, Consalo Perez, Reynaldo Strozi, Alberto Cuon et aliis tibi mihique notis et amicis. Idque posteaquam ea de re ad te litteras dedissem, quas in superioribus illis tuis fateris trinis exemplis accepisse. Adeoque ipse contulissem omnia cum Germanis, qui tunc hic aderant, amicis Tuis atque ad hoc me invitantibus adhortantibus et instigantibus, praecipue cum domino Enrrico Eynger compatre tuo tunc superstite, quem licet mortuum, citare in testem libet, ut pro nobis productus aliquando vera loquatur.
Quoniam haec causa, quae difficultate et mora ita differtur, ut annis novem nondum contestata sint, non apud cuiusvis iudicis mortalis tribunal signanda venit, sed apud illud Dei immortalis optimi incorruptique iudicis, qui omnia auditque videtque, cui velimus nolimus sistendum erit. Nisi vero adeo insipientes simus, ut putemus ipsum Deum mortalia non curare, eaque de divina iustitia praemio poena vindicta, BK, 230, p. 178 deque hoc et futuro saeculo, quae sacra pagina docet, inania et fabulosa esse. Quod autem in litteris ipsius domini Alphonsi insinuor Dantiscam tuam non esse filiam, sed quod patrem eius in famulitio tuo mater novit, eo tamen, quod tum illa domus tuae erat vernula beneficiisque tuis educabatur, quodque pater illi testamento nihil legavit, et reliqua non minus a re aliena, quae ut nemo constans et gravis vir scriberet, ita ad neminem notum sine dedecore nostro superinscribed⌈nostronostro superinscribed⌉ scribi adscribed in place of crossed-out e⌈eii adscribed in place of crossed-out e⌉ non possent, nisi tantum ad ipsum dominum Alphonsum ignotum Tibi et harum rerum omnium ignarum non est dissimulandum, cum in eadem epistola, de qua superius , dicas “Tu autem cura, ut uxor in ea, qua nunc est, aetate pro paterno tuoque decore instituatur et educetur.”
Qua de re non unicae tantum epistolae ad me et alios, sed multae tuae propria manu ad Isabellam matrem scriptae apud me exstant, quas ego omnes incolumes asservo ę(?) quamquam nihil
opus est testimoniis his, qui te et illam norunt, quae maxima turba est, apud quos saltim ex facie et corporis lineamentis tua convinceretur. Nisi quis velit postulare ostendi sibi solem, cum hoc multis testibus magnae fidei et auctoritatis probetur, quorum aliquot iurati nuper
ita re cogente in symbolum veritatis convenerunt. Veluti cernere est in hoc uno instrumento dictorum et depositionum eorum aliorsum facto, nempe ut filia, tamquam unica heres, succedere posset hereditati matris
Isabellae, quae cum anno praeterito apud nos ad ultimum vitae discrimen laboraret, non licebat ei iure regni testamentum condere aut filiam et nepotes heredes instituere, nisi prius depositione testium constaret iudici eandem ipsam Dantiscam utriusque filiam naturalem esse. Sed res ipsa multo melius in considerationem venit, quoniam non adeo liberalis haberis, ut filiam alienam tot annis aleres eique argentum dimitteres, ni Tua esset. Cuius monitis si ego paruissem BK, 230, p. 179 non esset, quod cum verbum unum essem commutaturus, quae mihi hoc semper occinebat, ut spem omnem ms 1 recta,
ms 2 recto⌈rectams 1 recta,
ms 2 recto⌉ in Dominum Deum collocaremus, quem unum praecipue patrem ac benefactorem agnoscabat.
Ut te iam tandem hac parte sollocitudinis(?) eximamus securumque reddamus tantopere labores satagasve(?) neganda filia, quam nemo quantumvis bonus magnusque sibi filiam non exoptatur atque gloriaretur. Certe nobilissimi quique viri illi honores habent ac honestissimae quaeque matronae huius aulae dignantur ac gaudent in templis, in synedriis et congressibus eam sibi associare et adiungere tum propter integritatem nominis morumque candorem tum propter dignitatem viri. Ut etiam obiter respondeam scommati, si modo me tantum concernit dicis non se digno vacuisset matrimonio quasi ipse aliquis de media plebe essem capite census vel diminutus potius, nam neque illa erat digna meliore viro sive ad patriam et genus, sive ad natales, sive ad condicionem ms. condictionem(!) ⌈condicionemcondicionem ms. condictionem(!) ⌉ vitae meae id referas nullatenus aliis isthac parte cessuro. Quod autem in eodem epistola domini Alphonsi dicis, tam Gr matre, quam Gratiano impediente non successise, ut tibi mitteretur, etc.
Et si alias tibi plene satisfeci, tamen⌈enen⌉ non gravabor breviter ea repetere. Qui enim potuissem ipse impedire, qui post decessum tuum ex Hispania adeoque ex Toleto, ubi ultimo fui Tecum, neque matrem neque filiam videram, sed neque earum quidem memineram peregrinatus semper in aula apud serenissimam imperatricem, cui inserviebam, usque ad id temporis, quo curia illius reversa est Vallisoletum, ubi casu, quemadmodum ad te scripsi, vel potius Deo volente, ne utraque turpiter periret, sortitus sum hospitium domum Isabellae, matris ipsius Dantiscae, uxoris meae, quam neque agnovissem post multos annos prae malis transfiguratam, nisi ex memoria faciei Tuae, qui illa cognosceris, nempe quoties illam videbam Te ipsum intueri videbar. Prout videre est latius in litteris meis tunc ad te scriptis, quorum exemplum non gravabor iterum ad Te mittere, ut ea in memoriam Tibi redigam, quorum videris oblitus, quoniam sic ad nos scribis, quasi numquam ad te pervenissent.
Bene habet animum meum, quod rationes vitae BK, 230, p. 180 meae adeoque facta consiliaque mea in hac parte quam probatissima esse scio tum Deo Optimo Maximo tum viris illustribus, gravibus et prudentibus, quorum familiaritate et consuetudine iam inde a multis annis utor, quique ita probe norunt, quibus ego magis satisfacere studio quam aliis placere. Qui pro sua integritate, prudentia et gravitate non utique adeo accurate hac de re ad te scripsissent tantopere nos tibi commendantes, nisi rei veritatem optime nossent, scilicet et Dantiscam tuam esse filiam et nos tum corpore, tum mente sanos longeque alios quam nos opinione tua {nos} fingis. Haec ad te scribem certum nuntium nactus, ne existimares me tacendo assentiri Lutheranis illis et mendacibus (quos mens intelligit), qui tibi sinistra omnia posthabito Dei timore persuaserunt de nobis, magis ut obsequerentur malitia sua, quam ut nobis incommodarent, qui ut illos contemnimus et abominamur, ita per eos a(!) te quodam modo desperavimus. Ac veluti in vas solidum eam spem in Deum Optimum Maximum transfundentes eius beneficientiam et favorem propitium experimur, prosperioraque omnia nobis succedunt, postquam omnino humanae spei renuntiavimus. Adeo verum est, quod vulgo dicitur: “ubi tres, in auxilium humanum, ibi nimirum divinum praesto adesse.”
Unde facile experientia disco ipsum Deum votis meis hactenus refragatum esse, quod in filiis hominum confiderem, in quibus nec est spes nec salus eo ipso praeterito, qui nos suscepit iam inde ab uberibus matris nostrae benigneque nos alit, scilicet ne tuam opem egentes coniuges postulemus qua inopiae nostrae subveniri possit, prout adscribed in place of crossed-out ut(?)⌈ut(?)proutprout adscribed in place of crossed-out ut(?)⌉ in litteris domini Alphonsi dicis. Sufficit enim desideriis nostris stipendium honorificum, quod a caesare et principe ratione muneris mei quotannis accipio, quoad succedamus hereditati matris meae, feminae tum nobili tum diviti, iam pridem viduae relictae. Praeter alia beneficia, quae per ipsum Deum ex munificentia nostrorum principum, in nos manant emanabuntque in filios, ubi ad aetatem pervenerint, veluti ex illorum promissis accepimus, quae nobis veriora oraculis habentur. Ne quis omnino nos desertos credat quasi potius ab homine BK, 230, p. 181 quam a Deo pendeamus.
Reliqua, si voles, a domino Stenalao accipies fidelius forte(?) quam ab aliis.
Et valeat quam felicissime Dominatio Tua.
Madriti III Nonas Iunii 1546
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae servus Iacobus Gratianus Alderetus scripsit