⌊⌋ et schedam Reverendissimae Paternitatis Vestrae per dominum ⌊cancellarium⌋ illustrissimi domini ⌊ducis Prussiae⌋ accepi sacraeque ⌊regiae maiestati⌋ legendam tradidi. Quid responderit ⌊regia maiestas⌋ sua, puto iam Reverendissimam Paternitatem Vestram diu accepisse, per eundem enim dominum ⌊cancellarium⌋ ⌊⌋ remissum est.
Nunc quoque in legenda sacrae ⌊regiae maiestati⌋ scheda manus Reverendissimae Paternitatis Vestrae eadem fide et devotione satisfactum est a me commissis Reverendissimae Paternitati Vestrae. Quam sua ⌊regia maiestas⌋ et audivit libenter, et grato suscipere dignata est animo vigilantiam et sollicitudinem Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quam prae se fert in rem publicam et promovendo commodo et dignitate sacrae regiae maiestatis suae. Respondit praeterea sacra ⌊maiestas sua⌋, cumprimum fuisset nuntiatum aliunde sacrae maiestati suae hos deputatos oratores ad aulam suae maiestatis venturos, antequam pervenissent ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, se hoc idem cogitasse, eos nonnihil privatarum rerum in medium adducturos eademque sententia Reverendissimae Paternitatis Vestrae se armasse, auctoritate tamen et consilio Reverendissimae Paternitatis Vestrae praemonita, dum venerint, cavebit diligentius, ne praeter publica commissa eorum privatis auctoritatem suam immisceat, stantibus praesertim, quod diu fel[ix fau]stumque maneat, circa parentos suos regni gubernaculis [etc.]
De profectione autem dominorum oratorum praefatorum, quae sit s[enten]tia suae ⌊regiae maiestatis⌋, intelliget Reverendissima Paternitas Vestra ex litteris suae regiae maiestatis. Veretur enim ⌊maiestas sua⌋ sacra, ne res in ⌊comitia regni⌋ futura [renun]tiatur, ita tamen utetur ea Reverendissima Paternitas Vestra, quemadmodum ... sacrae suae regiae maiestatis est praescriptum, ne domini oratores sentiant ... coniectura et opinione suae regiae maiestatis esse profectam.
Novarum rerum in aula nihil est, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae a me [scri]bi debeat, quae enim in aulam ⌊principum seniorum⌋ geruntur ... aliundeque ex ⌊Italia⌋, ⌊Germania⌋ et ⌊Ungaria⌋ afferunt[ur], antequam huc perveniant, gratiam novae rei istic apud Reverendissimam Paternitatem Vestram relinquunt. Hunc unum tamen scriptu dignum est sacram ⌊regiam maiestatem⌋ principem nostrum optime gratia Dei esse incolumem, li[cet] diebus praeteritis in compescendis quorundam magnatum disse[nsio]nibus et componendis limitum negotiis multum desudasse, ...tum tractatus, ut producti et examinati ita ad serenissimi p[atris] iudicium relegati, paululum nunc recreavit animum venat[u] [regia] ⌊maiestas sua⌋, mox a festis Penthecosten in eodem iudiciorum pistrino laboratura. Si quid privatorum negotiorum curabunt domini oratores, non ignorabit Reverendissima Paternitas Vestra.
Quam ut Dominus Deus diu sanam et incolumem pro commodo reipublicae et consolatione gregis sui conservare dignetur, ex animo precor.