Ex ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas mihi venerabilis dominus ⌊Gaspar⌋, nepos Dominationis Vestrae Reverendissimae carissimus, vigesima Maii cum viginti quinque ducatis reddidit, satis abunde cognovi, quanto amore et gratia me Reverendissima Dominatio Vestra complectitur, cum se acerrimum mei negotiorumque meorum defensorem esse ostendit maximasque curas et molestias mea causa minime gravatur suscipere. Cum itaque huic adeo benigno et clementi Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me animo neque opibus, neque ullis meis servitiis satisfacere valeo, gratias debitas agere et Deum pro Dominatione Vestra Reverendissima orare numquam desinam.
Venerabili ⌊capitulo⌋, quod pecuniam mihi missam acceperim, scripsi meque litteris, quantum potui, illi commendavi petiique ab eo, ut solutionem pecuniae mihi (ut dicunt) mutuo datae usque ad felicem meum (si fieri poterit) in ⌊patriam⌋ reditum differat. Nam si eam pro 1546-11-11⌊festo divi Martini1546-11-11⌋ proxime futuro ex fructibus anni imminentis venerabile ⌊capitulum⌋ repetere voluerit, praescriptum tempus ab ipso nullo modo in ⌊Italia⌋ adimplere potero. Vereor tamen magnopere, Reverendissime Domine, immo mihi certo persuadeo, preces has meas nullum omnino pondus apud venerabile ⌊capitulum⌋ habituras.
Praeterea Reverendissimam Dominationem Vestram latere nolui, quod sexta die mensis Iunii complures ex ⌊Gallia⌋ ad ⌊summum pontificem⌋ et nonnullos cardinales pervenere litterae, quae certo pacem factam inter ⌊Gallorum regem⌋ et ⌊regem Angliae⌋ in se continebant. De his vero, quae in ⌊India Orientali⌋ et ⌊Terra Sancta⌋ acta sunt, Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊⌋ domini ⌊Gasparis⌋ satis edoctam esse minime dubito.
Cum ⌊Alexandro⌋ nostro quomodo agatur, eundem dominum ⌊Gasparem⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae de omnibus satis copiose ⌊⌋ certo scio. ⌊Qui⌋ summo studio laborat, ut quamprimum hac lite ad finem deducta in ⌊patriam⌋ ad Dominationem Vestram redeat. Quod brevi opem ferente domino Iesu futurum confido.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quam ad annos quam plurimos salvam atque incolumem esse cupio.