Secundum posteriores meas, quas 27 Martii dedi, nulla praeterfluxit hebdomada, in qua non certo mihi persuaserim conventuros cardinales cum ceteris iudicibus ac tandem * finem imposituros, non tam quod illi hoc polliceb[a]ntur, quam quod, quominus fieret, nihil obstare videbam. Ego itaque, qui post tot superiores meas litteras, quas vanissimis spebus plenas in hoc iam integro prope septennio ex ⌊Urbe⌋ plurimas misi, summa cum molestia iam incerta de hac * scribo, nolens perpetuo vanus esse, in tot hebdomadas scribere distuli, ut congregatis cardinalibus, quid tandem decrevissent, atque etiam de reditu meo certius aliquid significare possem. Sed, nescio quibus privatis suis de causis illis hucusque non convenientibus, ego frustra iterum hoc diuturnum silentium committere et incerta de eadem * scribere coactus sum, malens iam cardinalibus istis fidem nullam habere, quam ex longionre meo silentio in maiorem solicitudinem Reverendissimam Amplitudinem Tuam inducere.
Scripsi novissime hanc me de Christi misericordia spem concepisse, quod completo post 26 diem Iunii septimo anno, ex quo ⌊Romam⌋ veni, recordaturum pium Servatorem mei et in delictorum iuventutis meae mulctationem has accepturum septennales miserias et aerumnas meas, quas in durissimis istis negotiis litibusque maxima acerbitate exhausi, quemadmodum multis servis Dei usuvenisse legimus ad Deum conversis, quibus quidem ego longe indignissimus sum ulla ex parte comparari, de misericordia tamen Dei, qui dives est in omnes homines magna fiducia hoc idem
ausus sum sperare. Appropinquat ille dies eamque spem adeo non perdidi, ut magis etiam sperem. Totum nunc a cardinalium proxima congregatione pendere videtur, quae profecto ultra eum diem non differetur, et vel finietur in ea feliciter cum benigna Dei cooperatione tota haec controversia, vel certe huiusmodi quippiam statuetur, ex quo exitum saltem clarius licebit deprehendere. Nunc ipsa in eodem adhuc perseverat statu, quem in posterioribus descripsi, ubi et de reditu meo adiunxi, quod in Septembri vel Octobri hinc proficisci instituerim, quae etiam nunc mihi mens manet satisque commode fieri posse existimo. Interea enim praeter * etiam beneficiorum, quae nobis Ѧ resignat, et L negotia meae curae commissa in universum spero conficientur, et nihil tum superfuerit, cur diutius ⌊Romae⌋ commorer, nec ullis aliis novis negotiis a quoquam me impediri seu occupari sinam.
Cupio, si quidem non immerito, ingenti desiderio, ut ex hac plusquam Pharaonica servitute liberatus, in qua mihi non lateres coquendi, sed cum importunissimis adversariis assiduo conflictu diurnisque et nocturnis curis laboribusque dimicandum fuit, aliquando tandem etiam mihi transire liceat in domum Domini et visitare templum sanctum eius omnibus diebus vitae meae, atque sacrificare illi sacrificium laudis. Ea est enim hic vitae meae ratio fuitque toto hoc septennio, ut nisi eam ad peragendum pro peccatis prioris vitae paenitentiam sustinere decrevissem, sicque Deum ipsum iusto suo iudicio ordinasse credidissem, fateor ingenue, quod dudum ego hinc ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam reversus ad aratrum vel quodvis aliud laboriosissimum pistrinum applicari maluissem, quam in hoc vitae genere perseverare. Decima nona Maii accepi Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras 15 Martii datas, quibus inter cetera me admonet de eo, ut paciscerer cum Π, si illum superare non possem. O quoties hoc mihi venit in mentem in hac septennali concertatione et ego non solum pactus, sed et vel depactus cum ipso fuissem, si meliorem fore ullis in rebus, et fidem servaturum perspexissem, ac non potius omnia sua pristina vitia, de quibus superiore anno fusius ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam et M scripsi, retineret, ut si hominem praesentem eadem Reverendissima Amplitudo Tua intueretur, nihil illi novi accrevisse cerneret praeter praetensam barbam. Exspectabo vigesimum sextum Iunii, et quod tum Deus pro sua misericordia dederit et a cardinalibus decerni voluerit, ex eo consilium capiam.
Ex aula nihil intelligo novi. Puto et illic fractos esse tam Π, quam fautoris eius conatus de 4*, nec quicquam etiam effecisse in suo reditu ♮. Quod si sic est firmumque manebit, nostrae causae proderit sane plurimum. 5*, a me in negotio quodam suo privato adiutus, alienus factus videtur a Π. Accepi enim nuper ab illo litteras, in quibus ita scribit. Dominus 6* ante festum Mathiae hic est ingressus in causa et redemptione Pucensi. Qui nec oblitus est Π, sed laterem visus est lavare. Deus novit, qui sui sunt. Idem et de 7* ante aliquot menses scripserat, quod cogitaret suum canonicatum cuidam Gdanensi resignare. Sed an ea resignatio facta sit et cuinam, nondum hic investigare potui. V possessionem Ψ tandem assecutum vehementer gaudeo. Quae autem Reverendissima Amplitudo Tua de P obstinato animo in exigendis a V triginta residentiae diebus, et magna ingratitudine erga ipsam Reverendissimam Amplitudinem Tuam, atque adeo nos omnes, non potui absque magna indignatione legere. Non tamen admiratus sum id a V exigi, cum nec mihi sit remissum per summam iniuriam. Vidi etiam, quae de hoc rei indignitate mota ad S Reverendissima Amplitudo Tua scripsit, et quae pro me superioribus annis ad idem P scripsi memini. Pluraque his addi potuissent, quibus ipsius P grandis iniquitas et ingratitudo apertissime convinceretur. Verum hoc genus hominum argumentis nullis cedit nec ieiuniis vel orationibus eiicitur. Perferenda sunt omnia ad meum usque reditum. Inibitur tum spero ratio, quemadmodum et ipsi statuta observare cogentur.
Sumptus hucusque a Reverendissima Amplitudine Tua in * factos ad duo millia ducatorum ascendere facile credo et eorum recordatio non minima pars est meorum dolorum, quibus hic crucior. Spero tamen quod assecutis divino auxilio ex * occasione duobus canonicatibus in Reverendissima
<e>
Amplitudinis Tuae ecclesia, quos ego et V possidemus caeterisque in ⌊Polonia⌋ et
⌊Lubecae⌋ sacerdotiis resarciri brevi poterit hoc damnum, et quae his septem annis euntes in hanc longinquam ⌊Urbem⌋ et quasi flentes misimus semina nostra, eorum postea in octavo anno domi rursus convenientes cum exultatione portabimus manipulos nostros.
Procuratorium ⌊Lemanni⌋ libenter accepi. Non tamen satis aperte indicavit Reverendissima Amplitudo Tua, cuinam vellet resignari Lubecensem canonicatum, illine an Y. At ne longior interponatur mora, in eius personam diplomata expediam, Y vero, cum ego rediero, ut Wladislaviensem propinquiorem assequatur, curabo. Scripsi enim ante, cur necesse sit, ut ego prius possessionem huius canonicatus ineam. De decanatu Kielcensi nescio quid mihi pollicear. Scripsi haud ita pridem ad L illum mihi a Ѧ resignatum esse sub 40 ducatorum pensione. Nihilominus, si id illi gratum non esset, sed alium quempiam de suis familiaribus hoc sacerdotium obtinere magis vellet, me libenter cessurum, cui iusserit, salva tamen manente domino Ѧ pensione, quae in mea non esset potestate. Quid responsi accipiam, videbo, atque etiam quid Reverendissimae Amplitudini Tuae, quae hac ipsa de re ad eundem litteras dedisse scribit, responsum sit, scire cupio.
Incredibile est, quantos lobores septem integris mensibus eius nomine sustinui ad obtinendum indultum conferendi totius ⌊Cracoviensis diocesis⌋ sacerdotia in mensibus apostolicis, quod nunc primum per eius familiarem Leonardum Rzepeczki ad illum expeditum mitto. Supersunt et alia quaedam eius negotia et ex illis expeditio bullarum super ⌊Cracoviensi episcopatu⌋, et solutio annatae. Mercatorum enim quorundam culpa pecunia hic ad eam rem nondum curata est, sed unicum breve apostolicum tantum expeditum, per quod ⌊Cracoviensis episcopatus⌋ possessionem accepit. De his bullis autem expediendis postea deque annata solvenda et ipse ⌊cardinalis protector⌋, et duo illius supremi secretarii nomine L
apud officiales sponsionem fecerunt. Summa enim huius pecuniae, quae desideratur, trium milium ducatorum est, c[um] autem a L magna negligentia et cum omnium admiratione [ad] hodiernum usque diem non est curata, et ego is sum, qui negotium tracto et a quo causa tantae tardationis pecun[iae] semper exigitur, fit, ut rarissime coram reverendissimo domino ⌊cardinali pro[tec]tore⌋ illisque eius secretariis apparere ausus, minime integrum mihi sit vel residua eiusdem L, vel unicum illud ipsius etiam J negotium apud eos sollicitare. Quod, quia non dissimile est ab eo indulto L, cuius paulo ante mentionem feci, mirum videri non debet J, si tardius etiam expedietur. Nam praeter munera, quorum pretium quingentos florenos Rhenenses superabat, ⌊protectori⌋ eiusque secretariis ad obtinendum hoc indultum missa, tres reges, nempe F, E et 8* eade[m] de re ad B et protectorem diligentissime scripserunt et E atque
8* oratores ⌊Romae⌋ praesentes omnem suam operam impenderunt, nec ego minimam partem sudoris exhausi, et tamen summa difficultate, aliis omnibus iam defatigatis, a me solo nunc demum post septimum mensem extortum est.
Postquam autem, allata pecunia illa placatoque ⌊protectore⌋ et secretariis eius, mihi iterum licebit coram ipsis aperta facie, ut aiunt, apparere, contendam itidem omni diligentia, ut primo quoque tempore J desiderio etiam satisfiat. Cui nunc iterum scribens non hanc, sed aliam adduxi causam, cur id nondum acciderit, ne ulli alii proderentur haec occultiora L negotia. ⌊Bartolomeus Plemienczki⌋ quinta Mai demum hinc exivit, ut ex eo facile intelligat Reverendissima Amplitudo Tua falsa fuisse, quae de eo ad se delata sunt, quod pessimis verbis in aula J et eandem Reverendissimam Amplitudinem Tuam proscidisset. Rediens mecum in gratiam semper visus est Reverendissimam Amplitudinem Tuam omnibus modis observare et me sincere amare. Si ⌊pater⌋ eius in J aliquid gravius dixerit, non miror. Etenim, si verum fateri licet, quod ad Culmensem canonicatum non admittitur, equidem manifesta iniuria est. Antequam hinc abiit, etsi litem suam omnino persequi in animum induxisset, persuasi tamen ⌊illi⌋, ut si honesta et aequa compositio proponeretur, eam non contemneret etiam cum aliquo suo damno, quod quietis suavitas esset compensatura. Cum ⌊ipso⌋ igitur latius agere poterit J, cum domi praesens aderit. Impetravit suo nomine et gratiam expectatitivam, ut vocant, ad Reverendissimae Amplitudinis Tuae ecclesiam, sed mihi videtur penitus frustra propter regias duas nominationes, quas iam pridem expeditas ad L misi, et prius suum sortiri effectum oportet, per illas enim gratiis expectativis expresse derogatur. Si quid meae preces apud L valuerint, non parvo desiderio, ut cognoscam, exspecto, qui, ut altera nominationum vel ⌊Langhannio⌋, vel ⌊Hartowski⌋ conferretur, diligenter oravi. Ipsi ⌊Plemienczki⌋ nullas litteras abeunti dedi, quod et in aula regia, et domi apud parentes aliquamdiu se commoraturum dixit, antequam ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam se conferret.
Ego, cum hinc, Deo annuente, etiam exiturus sum, utar ea pecunia, quam mihi ad hoc iter per ⌊Fuggaros⌋ Reverendissima Amplitudo Tua curavit. Qui ⌊Romae⌋ sunt, dicunt sibi a domino ⌊Antonio Fuggero⌋ per litteras commissum, ut usque ad ducentos coronatos, si postularentur, mihi numerarent. Nondum tamen quicquam numerari volui, victito enim nunc auro, quod mihi a Ѧ mutuo datur, ea lege, ut suo tempore in ⌊Prussia⌋ illi a me dissolvatur. At ubi diplomatum ad Lubecensem et Wladislaviensem canonicatus ceteraque sacerdotia expeditionem aggredi coepero, quod his diebus futurum est, vereor, ne necesse erit partem aliquam de ea sumere. Calculum de ea et omni priore vel mittam postea, vel mecum afferam, quem transcribere equidem mihi hactenus nondum vacavit. Nolo tamen mihi illum remitti.
Quod suadet Reverendissima Amplitudo Tua, ut reditum meum per ⌊regis⌋ nostri aulam dirigam et non paucis in ea diebus commorer ad insinuandum me ibidem in consiliariorum ⌊Regni⌋ atque adeo ipsius ⌊regiae⌋ et ⌊reginalis maiestatis⌋ notitiam, sequar Reverendissimae Amplitudinis Tuae consilium et mandatum libenter, utile enim mihi fore videtur multis de causis et ad res nostras varias, quamquam ante ⌊Galliam⌋ et ⌊Inferiorem Germaniam⌋, et partem etiam ⌊Superioris⌋ cursim saltem videre prius instituissem, ac deinde ad aulam pergere. Sed quoniam hoc non parvos sumptus requireret, ac tantum iter brevi absolvi non posset, pio Christo duce recta hinc ⌊Cracoviam⌋ contendam, qui id ut brevi feliciterque fiat, pro sua misericordia concedere dignetur.
9* gratissimam habuit Reverendissimae Amplitudinis Tuae operam, qua apud P effecit, ut ei aliquid pecuniae mitteretur, quam valde necessariam habuit. Quod autem idem P se erga ipsum quoque tam durum exhibet, et quod ei in mutuum dat, statim ex primis fructibus repetit ac non potius in reditum illius, quando id commodius dissolveret, prorogare diem voluerit, pari mecum uti patientia et humeros tantum stringere absens potest. Ubi vero et ipse postea redierit, sciet referre gratiam. ⌊Sampson a Warein⌋ quoniam ex inopia de suo vivere in hac carissima ⌊Urbe⌋ non potuit, et qui eum sine magna solutione in copistriam recipere voluisset, nemo hic post omnem adhibitam diligentiam repertus est, maxime etiam instantibus trimestribus feriis, quibus nihil scribitur, neque lucri sit copistriae domino, necessitate coactus ad hellebardarios papae transiit,
donec finitis iis feriis, et ipse paulo ditior factus, locum tandem in copistria consequatur. At quando hoc futurum sit, non video, cum viginti dumtaxat ducatos P se illi
quotannis missurum scribit in suis litteris, quas Reverendissima Amplitudo Tua ad me misit. Quo auro ille nec quattuor mensibus solum victum solvens ⌊Romae⌋ se sustentaverit. P hac sua parcitate nemini magis quam sibi nocebit, cum cui, me absente, sua negotia committet in ⌊Urbe⌋ fidelem neminem habebit, nobis autem de meis hic factis amicis plurimi non sunt defuturi, et ipse ⌊Sampson⌋ quoque satis commode ex ⌊pontificis⌋ stipendio se sustentare poterit tantisper, dum meliorem hic sortitus fuerit condicionem. Viderint ergo ipsi, ad quos ego iam frustra scribo, quicquid scribo, qui dudum et mea scripta fabulis magis, et nugis futilissimis lenius aestimant.
+ cum suo 9* scire velim, quemadmodum nunc sese erga Reverendissimam Amplitudinem Tuam et residentem V gerat. Scripsi in superioribus meis, quod certum firmumque ius mihi quaesitum sit ad 9* canonicatum post
# mortem. Si perversus esse nobisque molestus perrexerit, semper habebimus, quo malitiam hominis mulctemus. Cuicumque enim ius istud meum iubente Reverendissima Amplitudine Tua concessero, re in iudicium adducta, mox primo congressu minimoque negotio 9* vincetur ab eo, cui id ius obtigerit, si mihi forsan litigare integrum sive consultum non fuerit.
R iam quoque
apud ecclesiam residere existimo et libenter intelliga[m], quo ille triumviratus tandem aliquando finem accip[iat] et pro suo arbitratu iam non omnia gerantur. Dedi ad e[um] litteras cum iisdem novitatum exemplis, quae typis excusa
Reverendissimae Amplitudini Tuae etiam mitto. In litteris ab eo peto, ut apud ecclesiam coniunctissime cum V vivat meque par[en]tibus suis et propinquis omnibus intime commendet. Id q[uod] illum prolixe facturum mihi persuadeo. Unde rumor i[s] ad vos manarit, reductum esse in carcerem Π, ex prioribus [meis] Reverendissima Amplitudo Tua iam intellexit. Factum id fuisset, nisi ta[m] amplos vades reperisset.
Pro aluta, de qua se ad ⌊Geo[r]gium Hegel⌋ scripsisse dicit, maximas gratias ago, erit enim ad
demerendos et in officio retinendos amicos aliquos in meo discessu opportuna. Verum nescio, quomodo absque magno sump[tu] a ⌊Georgio Hegel⌋ per mercatores mitti poterit. Commodiu[s] illam dominus ⌊Hosius⌋ transmisisset per ⌊Polonos⌋, qui frequen[ter] ⌊Romam⌋, tum pedes, tum eques, proficiscuntur, et raro absque illius scientia, si ei hoc negotium datum fuisset. Fortassis et dominus Ge[or]gius hoc recte curabit, quod exspecto, nondum enim est all[ata].
10* executio, quoad expensas et quattuor annorum perceptos fructus cum aliter fieri nequit, non mihi displicet, ut usq[ue] ad reditum meum differatur. Quae de domibus canonicorum scrib[it], quemadmodum d... inhabitentur, ea quidem libenter legi. Quam co[m]mode autem quisque habitet, aut quam mihi parari velim, non intelligo, qui in ⌊Frauenburg⌋ numquam fui. De hoc, cum, Deo favente, adero, rectius et satis tempestive puto tractabitur.
Ѧ adhuc ⌊Tridenti⌋ in ⌊concilio⌋ manet et de suis atque concilii rebus crebro pergit ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam scribere, ut mihi non sit necesse. ω ex calculo laborat, sed non admodum duriter, scripturus iterum, cum melius habuerit. Ad + et S vulgaria quaedam et levia scripsi tantum, ne ex sile[n]tio meo nimium me sibi inimicum arbitrentur. Seriis enim hact[e]nus nihil apud eos promovi. S, facile credo, ecclesiam iam parum curare a tot annis in abundantissima paucorum colligentium messe omnibus oppletis sacculis, qui si fac[es]seretur negotium, ecclesiam se deserturum praetendit. Ego tamen et ipsum, et reliquos apud ecclesiam libenter repererim. Non dubito enim, quin longe aequiores in me praesentem sint futuri,
et concordissemus omnes connivemus. S nemo nisi + corrupisse videtur. Qui tamen cum ultro mutuum V pro solvendis statutis pollicitus est et de avena foeno aliisque nonnullis rebus providit, non penitus a nobis alienus esse apparet.
Nova praeter ea, quae excusa mitto, nulla hic circumferuntur.
De pace inter caesarem, Gallum et Anglum constituta citius aliunde ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam haud dubie allatum est.
Pontifex noster quamvis octogenarius recte valet ac omnibus
in rebus admirandam suam prudentiam ostendit. Cum eo, laus Domino Iesu, et ego hucusque ex animi sententia recte valui corpore tamen modo, animus autem molestia numquam carere poterit, quoad in istis negotiorum et litium miseriis Romae perstitero.
Reliqua scribit carissimus confrater meus, dominus Loka, qui se mecum iterum atque iterum Reverendissimae Amplitudini Tuae humillime commendans, ut eandem in perpetua incolumitate ac omnium rerum felicitate dominus Iesus tueatur ex animo etiam assidue et o[pta]t, et precatur.