Pridie, antea quam decedere vellet dominus ⌊Stenalaus Lassota⌋, ⌊Madritum⌋ appuli ad invisendam ⌊filiam⌋ de more una cum ⌊marito⌋ meo, propediem etiam reversura domum meam, porro, cum accepissem ⌊dominum⌋ istum tibi notum hic agere, invisi illum. A ⌊quo⌋ accepi te bene valere prospereque agere.
Qua de re gavisa sum, etiamsi non promissis steteris, saltim his, quae in ⌊Vico Cabezon⌋, ubi ultimo fui tecum, promisisti, sed oblitus fueris nostri perinde ac si nos numquam novisses atqui non fuerant haec similia his, quae dicebas, quando ultimo ⌊filiam⌋ verberasti et nobiscum eras.
Quod si ego tibi ⌊eam⌋ non misi, tunc propterea fuit, quod illi, qui a me eam petebant, abuterentur ea ad dedecus tuum et meum. Et quoniam tibi omnia sunt nota et clara satisque tibi consulas et scias, obsecro te omnia perpendas secundum Deum et conscientiam tuam, nam et ego praestiti, quaecumque honori tuo et meo convenirent, imo quaecumque potui et debui, tum propter te, tum etiam propter ⌊filiam⌋ et nepotes tres, quos habeo ex ea, prout haec omnia audies ab isto domino ⌊Stenalao⌋, quem invisi eodem die, quo ⌊huc⌋ veni.
Vale, mi Domine.