Letter #2982
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-07-07
received Rössel (Reszel), 1546-07-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Servitor iste Vestrae Reverendae Dominationis recta in aedes meas venit mecumque aliquot dies egit. Quod ut ceteri faciant, maiorem in modum rogo, erunt mihi semper gratissimi idque signum gratiae et benignitatis Vestrae Reverendissimae Dominationis habiturus sum. Litteras e vestigio sacrae maiestati regiae dedi, quas cum schaedula inclusa legit libenter factumque Vestrae Reverendissimae Dominationis probavit plurimum, id quod ex eius sacrae maiestatis responso cognoscere dignabitur.
Augetur indies fama amplior de Thartaris. Ferunt illorum duo milia Perecopium venisse, quae res duplicem coniecturam facere videtur, alii enim putant, quod imperator Turcarum caesarem Praecopensem ceu imbellem quieti rei familiari et agriculturae praeter naturam et mores gentis illius studentem amovendum et sandiacum suum statuendum decreverit. Alii existimant ea ratione haec duo milia misisse, ut caesarem ad depopulanda dominia ista extruderent, quo cum etiam et ipsi venturi essent. Et haec opinio verior esse videtur, aiunt enim Thurcos plures indies ad Oczakow latenter commigrare.
Totius rei istius sunt in causa praedones impii, nostrates Lithuani et Rutheni, qui anno superiore oppidulum Oczakow diripuerunt et in utrumque sexum saevierunt. Petit Thurcus quinque milia florenorum pro ea direptione et huius rei gratia legatus eius Cracoviae est, sed male fortasse Thurcum habet, quod tantisper detinetur et recuperare forte ipsemet vult damna sua, priusquam aestas effluat. Quid demum erit, scribam Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Cuius gratiae me humillime commendo perpetuoque trado et devoveo.
Vilnae, die septima mensis Iulii anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Perpetuus servitor Matthias a Mącolin canonicus subscripsit