Letter #2983
Stanisław WŁOSZEK to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-07-07
received Rössel (Reszel), 1546-07-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Varmiensi [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Ex novissimis litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae hoc nuntio allatis intellexi, quam grato susceperit Reverendissima Paternitas Vestra animo humilem meam erga se serviendi propensionem. Quae gratitudo, quia coeptum merendi superat studium, accendit animum et stimulum addit currenti, ut tanto maiore studio sim laboraturus, quo aliquando merita tand ms. t(!) ⌈dd ms. t(!) ⌉em respondeant gratitudini, ea praesertim via, quam demonstrat Reverendissima Paternitas Vestra, ut subinde sacrae regiae maiestati fervens Reverendissimae Paternitatis Vestrae serviendi desiderium eiusque praeclara merita in memoriam reducam. Quod per occasionem eo sum facturus lubentius, quod hoc officio, ut Reverendissimae Paternitati Vestrae utilem, ita non minus suae sacrae regiae maiestati navabo operam.
Hoc unum arbitratus sum necessarium significare Reverendissimae Paternitati Vestrae magnificum dominum palatinum Plocensem heri huc venisse et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ sine d written over s⌈sdd written over s⌉ubio suam et magnifici domini palatini Posnaniensis causam acturum, ita tamen praemonitam et confirmatam suam regiam maiestatem, ut vix quidquam eis assentiat, quod privilegiis terrarum Prussiae contrarium esse videatur quin, BCz, 1599, p. 730 quin potius rem ad patris et Regni senatorum arbitrium re[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ram confido. Reverendissimam autem Paternitatem Vestram obnixe rogo, digne hidden by binding⌈[digne]digne hidden by binding⌉tur his s atque aliis scriptis meis ita uti, ne mihi m or in⌈mm or in⌉[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, quid umquam incommodi aut hominum malevolentiae o[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ quamvis Reverendissimam Paternitatem Vestram ea prudentia praeditam esse, ut eius causa nihil mihi omnino metuendum persuasum hidden by binding⌈[sum]sum hidden by binding⌉ habeam, hominum tamen praesertim scribarum et amanuen hidden by binding⌈[nuen]nuen hidden by binding⌉sium non suspecta fides, sed imprudens simplicitas hidden by binding⌈[itas]itas hidden by binding⌉ interdum multarum interdum turbarum solet esse causa hidden by binding⌈[causa]causa hidden by binding⌉.
Reliquum est, quod me et deditissima servitia mea Reverendissimae Paternitati Vestrae indies commendatiora esse cupio.
Quam Dominus noster Ihesus diu florentem foveat, ex animo precor hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, die 7 Iulii anno 1546.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Stanislaus Wlossek hidden by binding⌈[ssek]ssek hidden by binding⌉