Letter #2990
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-08-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-08-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviaeque etc., dominus et heres.
Reverendissime in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Fuere apud nos civium nostrorum Gedanensium nuntii et syndici, quos cum voluntate nostra (tum etiam Paternitatis Vestrae commendatione accedente) grato ac libenti audivimus animo illisque in rebus iustis ac honestis auctoritatem et operam nostram ultro citroque obtulimus.
Subvereri videtur Paternitas Vestra et alii eo quod fuerit hic cuius res agitur ne nos in suam sententiam pertraheret contra iura et libertates illius provinciae. Nollemus existimari tam ibecilles ut quacumque ratione interveniente ab instituto nostro et a recto tramite divelli possemus. Fuit quidem et audivimus eum, sed alteri parti alteram reliquimus aurem. Quod reliquum est.
Cupimus Paternitatem Vestram bene valere.
Datae Vilnae, die XV mensis Augusti Anno Domini M-o D-o XLVI
Ex Commissione sacrae maiestatis regiae propria