Letter #2993
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-09-19
received Graudenz (Grudziądz), [1546]-09-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem plurimam et officiosam mei meorumque obsequiorum commendationem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra numquam huc suorum quempiam allegare solet, quin per eundem humanitate suarum litterarum me veterem suum amicum nunc servitorem faventem certe et obsequentem intervisat. Non equidem ulli meo de Reverendissima Dominatione Vestra promerito, sed prolixae eius in me constantique gratiae id tribuo, de qua et ingentes illi ago gratias, sicuti debeo, et inserviam eam, donec vivam semper, quod ut diutius faciam, Deum Dominum, ut vitam nobis proroget, precor, mihi quidem ad demerendum Reverendissimae Dominationi Vestrae, ei vero ad tuendum me et complectendum illustri ista benevolentia. Quam ne hac quidem parte illustriorem facere neglexit, quod et valetudinem adversam meam amantissimis verbis mihi condoluit, et ad fortiter eam ferendam prudentissimo suo consilio me animavit, cui, ut debeo obseqar, etc.
Porro in novis, quam crudum inter Gallos et Anglos fuerit bellum, non adeo hic novimus. Hoc vero, quod in Germania exarsit neque Reverendissimae Dominationi Vestrae ignotum est, et quam sine gravi Christiani orbis pernicie hoc incendium restingui nequeat, pro sua prudentia Reverendissima Dominatio Vestra satis videt. De quo non temere equidem, quae passim in foro iactantur, Reverendissimae Dominationi Vestrae perscriberem, sed quod certis ac magnis ab auctoribus mihi communicatum est id, quin cum Reverendissima Dominatione Vestra commune facerem, continere non potui. Quod quidem ipsum ex schedis hic inclusis cognoscere Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur. Nam, qu[ae] domestica sunt, haec et de regiae maiestatis valetudine, et T[ar]tarorum incursione aliorum ex litteris abunde puto accipie[t], sicuti et de Petri palatini Valachiae morte eiusque filii Heliae in palatinatum successione obscurum illi non er[it].
Reverendissimam Dominationem Vestram ex animi eius sententia incolumem ...tamque diu valere opto et solitae eius gratiae me me[aque] obsequia diligenter commendo.
Datae Cracoviae, die [19] Septembris anno 1546.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus s(ervitor) Severinus Bonar ... liber baro manu propria s[ubscripsit]
Postscript:
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras a sororino eius ex Italia per servitorem meum nuper allatas, quas presentibus adiunxi.