Letter #2995
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-09-10
received Graudenz (Grudziądz), 1546-09-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De causa Achatii Grabau quid actum sit, Reverendissima Dominatio Vestra iam procul dubio cognovit. Cum aliter illi succurri non posse viderem, auctor fui, ut peteret remissionem. Cui rei cum intercederet pars appellans, illud tamen effecimus, ut produceretur terminus ad probandum. Sed in ea omnes fuerunt sententia, ut infirmo iure Achatium esse dicerent. Elbingensium quoque causa nullum est certum finem sortita, propterea quod processus in illa habitus non probabatur. Nescio enim, quo modo Iacobus Schroter actoris personam sustinuit, cum sive ex delegatione, sive ex appellatione pars respondens esse debuerit.
Petrus Brant fuit hic, sed nihil obtinuit. De quarta modo sollicitus est, quae, si recte memini, decreto regio adempta ei non est. Neque recusat ille, quominus avia bona partiatur, sed ne durius ab eo partitio haec exigatur, id postulat, ut habeatur impensarum ratio, quas fecit in alendam aviam pupilli socrum suam, et laborum, quos cum illa sustinuit. Qua in re quin clementer cum eo Reverendissima Domination Vestra sit actura, non dubito.
De Donato Sachs promiserat Hartowski se scripturum nam cum ego sacerdos sim, licere mihi non videtur, ut de capiendo aliquo litteras conscribam. De Constellato nihil prorsus accepi. Palatinus Marienburgensis proficiscitur nihilominus, quemadmodum aliis meis litteris scripsi, interdixit maiestas regia, ne quis in militiam extra regnum proficiscatur. Ad illum etiam scripsit, ne suppetias mitteret rebellibus caesaris, cuius castra non abesse dicuntur nisi quinque millibus passuum a castris rebellium. Statuit autem cunctando rem restituere neque proelio cum eis decernere, etsi multo numerosiorem habeat exercitum ex lectissimis viris conflatum. Iam in castris rebellium audiuntur voces clamantium: “Geld, geld”, cum interea caesar abundet.
Quod a me postulat Reverendissima Dominatio Vestra, ne aegre feram, quod hactenus in eo, quod debebat, solvendo non fuerit. Ego nihil ab ea mihi deberi memini; quod a Georgio Hegel numeratum est, ex munificentia Reverendissimae Dominationis Vestrae, non ex eo, quod deberetur, numeratum est. Quo nomine ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias.
De uxore Cornelii egit mecum Lucas Helm eo ipso die, quo discessit. Quem ego, ut cu[m] reverendissimo domino ageret, sed quod quidem ego sciam, ne verbum quidem ullum ei fecit. Appellationem coram notario et testibus factam non vidi, neque quem prosequi eam vellet, audivi. Itaque quid faciendum porro sit, nescio.
Palatinus Pomeraniae datus est is, quem voluimus. Quam dignitatem Deus ut illi fortunet, precor. Mandatum ei esse, ut perceptam anni praeteriti accisam in conventu proximo reponat, non memini, sed si me non fallit memoria, quod reliquum restat, exigendum id, ut tribus clavibus asservaretur, praeceptum est. Non vacavit quaerere litterarum exemplum ad eum scriptum, sed poterit ex ipso Reverendissima Dominatio Vestra rectius cognoscere.
Quam ut in multos annos incolume[m] et felicem conservet, Deum precor atque illius me gratiae commendo.
Cracovia, quarto Idus Sept[em]bres 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis