Letter #3007
Gregorius, organist at Vilnius Cathedral to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-11-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino et benefactori meo clementissimo perpetuoque observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor clementissime modisque omnibus observandissime. Salutem cum promptissima servitiorum meorum exhibitione.
Dignata est Reverendissima Paternitas Vestra per servitorem suum me commonefacere super raritate scribendi ad Reverendissimam Paternitatem Vestram. Id non meae negligentiae aut socordiae oblivionive imputet, Reverendissimam Paternitatem Vestram rogo, sed penuriae tabellarii. Hoc enim servitore Reverendissimae Paternitatis Vestrae non ita multo ante apud nos exsistente, illius copiam habere non potui. Quippe qui non prius quam in ipso discessu iam equo insidens se mihi obtulit incommodum, ut ne minimam quidem schedulam scribere potui. Nunc autem eo ipso se commodum offerrente et meam meaeque consortis salutem, nomine Reverendissimae Paternitatis Vestrae invisente, scribo quam libentissime, maximas hoc nomine Reverendissimae Paternitati Vestrae agens gratias pro ista scilicet singulari gratia et favore mihi (immerito licet) satis superque exhibita. Simulque incolumem sanitatem Reverendissimae Paternitatis Vestrae invisens meo uxorisque meae Elsulaeque parvae nomine, in qua ut Deus Optimus Maximus Reverendissimam Paternitatem Vestram diu nobis servet, incolumem obnixe et ex animo precamur.
Lapides istos transparentes hoc tempore nancisci non possum. Spero autem prope diem, ubi terra gelu niveque induruerit, cum his Moschos affuturos. Ego omni absque mora Reverendissimae Paternitati Vestrae transmittere curabo. Ceterum ipse coram libenter sanitatem Reverendissimae Paternitatis Vestrae inviserem, sed metuo, ne frequens hospes molestus sim. Id tamen sedulo facere studebo, quod sit ex usu et iussu Reverendissimae Paternitatis Vestrae aut, si ipse non possim aliquibus impeditus negotiis invisere Reverendissimam Paternitatem Vestram, consorti meae (quae id maxime percupit) officium hoc demandabo, si sit ... et voluntas Reverendissimae Paternitatis Vestrae. Cum his me gratiae et ... solito Reverendissimae Paternitatis Vestrae committo dedicoque. Quam longum in ... felicissime valere desidero.
Datae Vilnae, 6 Novembris, Anno Domini 154[6].
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitorum minimus Gregori[us] organista arcis Vilnensis