Negotium duarum villarum cum molendino redimendarum et scholae Culmensi applicandarum, quod Vestra Reverendissima Dominatio mihi commendare dignata est, obviis manibus excepi et ex sententia confeci id, quod ex litteris in eo negotio conscriptis, quas mitto, plenius cognoscet. Deputari solent in huiuscemodi rebus iudices commissarii, coram quibus iura et obligationes ac pecuniae reponuntur. De quo licet Reverendissima Dominatio Vestra et reverendissimus dominus ⌊episcopus Culmensis⌋ nihil scripserint, eo quod fortasse
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉
⌊maiestas regia senior⌋ aliquos iam deputasset, tamen ne quid in me desiderari videretur, ⌊⌋ huius
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊maiestatis regiae iunioris⌋ commissionem in Reverendissimam Dominationem Vestram et magnificum dominum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ cum mandato contra possessores villarum et molendini, ut vocati compareant, litteras obligatorias reddant et pecuniam suam recipiant. Quibus quidem ⌊⌋, si opus fuerit, utatur reverendissimus dominus ⌊episcopus Culmensis⌋, si non, non.
Mitto etiam litteras
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊maiestatis regiae⌋ Ruthenas, quarum vigore Vestra Reverendissima Dominatio centum boves ex Magno Ducatu isto Lituaniae habere poterit, etiam sine thelonei solutione. Quod quidem nulli alteri licet per constitutiones ex senatus consulto arctissime editas propter omnium rerum hic summam planeque inauditam caristiam, qua istis iam quattuor annis premimur. Mihi adscribed⌈hihi adscribed⌉ certe septingenti floreni, quos ex sacerdotiolis meis vix aliquando habeo in BK, 230, p. 198 singulos annos, nequaquam sufficere possunt.
Si quid aliud est, quod me facere sua causa volet, iubeat, velim, et factum putet. Mihi equidem semper volupe erit, sicubi illi gratificari et inservire potuero apud hunc ⌊principem⌋, quem sibi Vestra Reverendissima Dominatio sciat esse affectum. Et ego nihil praetermitto, quod ad officium boni servitoris pertineret.
Pro panno rubeo plurimas ago gratias. A reverendissimo domino ⌊episcopo Culmensi⌋ pro litteris consensus regii nihil exigo Vestrae Reverendissimae Dominationis causa.
Quod ⌊hinc⌋ scribam novi, praeter huius
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊maiestatis regiae⌋ optimam valetudinem, nihil habeo. Si quid erit, scribam per aliam occasionem.
Interim me gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis unice commendo.