Letter #3010
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-11-08
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Negotium duarum villarum cum molendino redimendarum et scholae Culmensi applicandarum, quod Vestra Reverendissima Dominatio mihi commendare dignata est, obviis manibus excepi et ex sententia confeci id, quod ex litteris in eo negotio conscriptis, quas mitto, plenius cognoscet. Deputari solent in huiuscemodi rebus iudices commissarii, coram quibus iura et obligationes ac pecuniae reponuntur. De quo licet Reverendissima Dominatio Vestra et reverendissimus dominus episcopus Culmensis nihil scripserint, eo quod fortasse sacra maiestas regia senior aliquos iam deputasset, tamen ne quid in me desiderari videretur, mitto huius sacrae maiestatis regiae iunioris commissionem in Reverendissimam Dominationem Vestram et magnificum dominum palatinum Pomeraniae cum mandato contra possessores villarum et molendini, ut vocati compareant, litteras obligatorias reddant et pecuniam suam recipiant. Quibus quidem litteris, si opus fuerit, utatur reverendissimus dominus episcopus Culmensis, si non, non.
Mitto litteras sacrae maiestatis regiae Ruthenas, quarum vigore Vestra Reverendissima Dominatio centum boves ex Magno Ducatu isto Lituaniae habere poterit, etiam sine thelonei solutione. Quod quidem nulli alteri licet per constitutiones ex senatus consulto arctissime editas propter omnium rerum hic summam planeque inauditam caristiam, qua istis iam quattuor annis premimur. Mihi certe septingenti floreni, quos ex sacerdotiolis meis aliquando habeo in singulos annos, nequaquam sufficere possunt.
Si quid aliud est, quod me facere sua causa volet, iubeat, velim, et factum putet. Mihi equidem semper volupe erit, sicubi illi gratificari et inservire potuero apud hunc principem, quem sibi Vestra Reverendissima Dominatio sciat esse affectum. Et ego nihil praetermitto, quod ad officium boni servitoris pertineret.
Pro panno rubeo plurimas ago gratias. A reverendissimo domino episcopo Culmensi pro litteris consensus regii nihil exigo Vestrae Reverendissimae Dominationis causa.
Quod hinc scribam novi, praeter huius sacrae maiestatis regiae optimam valetudinem, nihil habeo. Si quid erit, scribam per aliam occasionem.
Interim me gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis unice commendo.
Vilnae, die VIII mensis Novembris anno Domini M-o D-o XLVI-o.
Deditissimus servitor Matthias a Mącolin canonicus et secretarius subscripsit