Letter #3011
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-11-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et obsequiosam servitiorum meorum commendationem.
Habui Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus me pro vetere sua gratia et invisere, et de rebus novis certiorem facere non neglexit. Quo nomine nisi meritas gratias illi agerem, fuerim plane ingratissimus. Sed et gratias quidem, uti debeo, plurimas Reverendissimae Dominationi Vestrae ago, et quae eadem mihi misit nova, ea cum sacra maiestate reginali, domina mea clementissima, non sine tamen eius maiestatis monitu, communicavi.
Ego vero hinc quid in hoc genere Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, omnino nunc quidem habeo nihil, praesertim cum sciam istuc rediisse ex Germania magnificum dominum Achacium Cema palatinum Marienburgensem. Qui ipse et in legatione apud caesaream maiestatem et principes Germaniae fuit, et istis de rebus ad regiam maiestatem, dominum meum clementissimum, scripsit. Quibus quia nos novum magis habemus hic nihil, haud dubie haec ipsa ex illo coram intelliget plenius, quam nos hic intelleximus.
Quod itaque est reliquum, commendatissimus esse cupio Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam incolumem valere feliciter opto.
Datae Cracoviae, die 15 Novembris anno 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Bonar a Balicze liber baro manu propria subscripsit