Letter #3012
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-11-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Joanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Pro rebus novis, quas Paternitas Vestra nobis perscripsit, habemus illi gratias. Deinceps cum aliquid habebit rerum eiusmodi novarum, praesertim de tumultibus Germanicis, id nobis significet. Nos hisce de rebus nihil certi scribere Vestrae Paternitati possumus, varii enim varia huc nuntiant, prout unusquisque suarum partium est studiosus: sic, quae, vel suae, vel adversae parti optat bona aut mala, ea scribit ac loquitur. Et quae fieri optat, ea facta esse nuntiat ac loquitur. Ceterum victoria, concordia et pax in manu Dei manet.
Negotium Sculteti, quomodo procedat et in quibus terminis constiterit, nos nescimus neque id curamus. Scultetus, si dignum se gratia Vestrae Paternitatis praestiterit et is fuerit, qui esse debet, non iniquum putamus, ut gratiam cognoscat. Ecclesia benigna est mater cunctis ad illam redeuntibus.
Bene valeat Vestra Paternitas
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XV Novembris M.D.XLVI