Letter #3013
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-11-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-27 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Nihil est, quod mihi gratias agat Reverendissima Dominatio Vestra, si quo illam obsequii mei genere demereor. Facio enim pro officio, facturus etiam semper pro virili mea.
Constellato procul dubio spiritus accesserunt, quandoquidem ita est illic honorifice acceptus. Habere nunc hic dicitur servitorem, qui, ut mihi renuntiatum est, litteras ad maiestatem attulit reginalem, quibus de domino episcopo Pomeraniae queritur, quod monasteria spoliaverit. Cum id reverendissimo domino dixissem, credere noluit ea de causa missum huc esse. In ea enim est sententia, quod ei cum domino episcopo Pomeraniae bene conveniat. Latet hic servitor ille neque sciri vult, quod venerit; multo minus, qua de causa venerit. Dominus palatinus Marienburgensis rediit rebus infectis. Scribit tamen in caelum laudibus omnes vehere maiestatem regiam, quod unus hic princeps vere Christianus repertus sit, qui pacem in Germania conciliare atque eas, quae impendent illi calamitates, avertere ab ea conaretur. Ac suadet modis omnibus, ut quemadmodum coepit pergat neque nisi perfecta re conquiescat. Quod vehementer optare principes videntur.
Quae vero in castris caesaris agantur, ex ipso Reverendissima Dominatio Vestra iam opinor cognovit.
Appellationem Cornelii Banda prosecutus est, sed reverendissimo domino visum non erat eum proficere quicquam posse, nisi prius de periurio docuisset. Datum est itaque illi mandatum ad Gedanenses, si quam Cornelius Melchiori de periurio actionem intentare vellet, ut ei ius dicerent et quod iuris est, decernerent. Sed erit causa haec perdifficilis.
De Alexandro deque potestate tenebrarum scripsi antea. Habuimus litteras a domino Caspare AAWO, AB, D. 19, No. 66_2 eodem die datas, quo fuerunt illae ab Alexandro, de quibus per Ioachimum Kitta scripsi. In iis eadem de illo scribit, quae antea, nondum enim promulgatum erat decretum. Itaque quod scribit de se absoluto Alexander, certum non est.
Quod causam attinet Elbingensium contra Schroter, scripsit copiose reverendissimus dominus. Eadem repetere opus non est. De moneta, quae per Gedanenses cuditur, non silebitur in comitiis, nisi quod habent privilegium, quod iure quemadmodum infringi possit, non video. Quando autem futura sint comitia, nescimus adhuc. Incipit tamen iam de illis mentio fieri hidden by binding⌈[ri]ri hidden by binding⌉.
De Rhedensi praefectura, quod quidem ego sciam, nihil impetravit, ius autem exspectativae pridem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ habet. Fortassis ea de causa servitor eius hic est.
Dominus episcopus Pomeraniae ternas iam ad me hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ dedit litteras perhumaniter scriptas. Quae Gedani egerit, quae cum monachis, omnia copiose perscribit et incredibilem erga me favorem prae se fert. Sed ego novi pridem hominem, de quo plura in scheda reverendissimi domini cognoscet.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, decimo octavo Calendas D[ec](embres) or D[ec](embris)⌈Dec hidden by binding⌈[ec]ec hidden by binding⌉(embres)D[ec](embres) or D[ec](embris)⌉ 1546.
Postscript No. 1:
Patruelis Reverendissimae Dominationis Vestrae venit huc tardius, quod se hidden by binding⌈[se]se hidden by binding⌉ in via morbo correptum esse diceret. Quae res in causa fuit, quod hic Mauricius est paulo diutius commoratus. Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae mandato reverendissimi domini ipse legi s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae , sed paulo post intervenit maiestas reginalis, cuius adventus negotium turbavit. Urgebo tamen opportuno tempore, ut quod optat Reverendissima Dominatio Vestra, optatum ferat.
Mitto, quae Vienna scripsit dominus Sigismundus ab Erberstein reverendissimo domino. Recentiora his nova non habemus. Exemplum responsi maiestatis imperatoriae mittet patruelis Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui describendum dedi.
Datae 15 Calendis Decembres.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript No. 2:
Simul mihi nunc absolvendi erant quattuor nuntii, quare dabit veniam Reverendissima Dominatio Vestra, si quid a me ita distracto praetermissum est.