Letter #3030
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1547-01-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-01-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Faustum et felicem ineuntum annum hunc Reverendissimae Dominationi Vestrae precor, officiosissima servitute mea commendata.
Domino Gurski litteras legendas dedi. Cui visum non est, ut coram reginali maiestate producerentur, quod futurum esset, ut gravius irritaretur.
Calendis Ianuariis audivi ex reverendissimo domino actum esse iterum de salvo conductu Alexandro dando, quod cardinales eum absolutum esse scriberent. Ceterum ostendit mihi postea Conarski litteras ad se scriptas a domino Locka, in quibus haec verba reperi: “Alexandrum iure convicimus et ad abiurandam haeresim compulimus. Qui cum aliis haereticis, quorum numero praeter eum sex fuere, haeresim publice et in conspectu omnium cum abiurare deberet, evanuit. Quaeritur tamen a lictoribus indies cum summa diligentia et cum primum comprehensus fuerit, in carceres coniectus, nescio cui infinitae poenae adiudicabitur”. Haec sunt verba illius. Ceterum dominus Caspar neque mihi, neque cuiquam alteri, quod sciam, scripsit, neque ullas ipse ex urbe litteras habui. Exspecto autem in horas Liassotam. Ex eo certius aliquid cognoscemus. Litterae domini Locka datae sunt 16 Novembris, quas ego veriores esse credo, quam quae a cardinalibus scriptae finguntur. Quorsum enim petunt salvum conductum, si absolutus est? Itaque iam domino praeposito spero opus non erit.
Denuo scriptum est ad caesarem, sed iam auctoritate serenissimi principis nostri opus non erit. Omnes enim supplices errorem sibi suum condonari petunt.
De Constellato quid hic actum erit, suo tempore, Deo bene iuvante, reddam Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem. De moneta fortasse non tacebitur in comitiis. Quicquid fuerit, non latebit Reverendissimam Dominationem Vestram. Mandatum pro Cornelio a Staden mittitur. Comitia edicta esse pro Dominica Reminiscere iam cognovit procul dubio. Exempla litterarum ad reverendissimum dominum Vladislaviensem dederam reverendissimo domino legenda, qui domino cancellario regni ead[em] legenda obtulit. Iam is ad me scribere desiit. Cum Fricio magna mihi fuit conte[ntio] de eo, quod scripserat ecclesiam errasse. Q[ui] negat se id tamquam verum scripsisse, sed tanquam id, quod concedi sibi petere[t], disputandi causa. De mittendis ad concilium in comitiis fortasse consultabi[tur]. Ex Prussia missos iri puto. Quae sunt i[n] litteris Gedanensium et virginum perscr[ipta], cum reverendissimo domino communicavi.
Deum prec[or], ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cr[acovia], octavo Idus Ianuarii 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Scripsi litteras ad dominum Basinski. Rogo cum suas miserit, ut has illis adiungere ne gravetur. Quas vero sibi litteras remitti mandat, eas per alium remitt[am].