Letter #3031
Andrzej ZEBRZYDOWSKI to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1547-01-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-01-23 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino
Reverendissime Domine, amice carissime.
Quia in litteris, a Reverendissima Dominatione Vestra et reverendissimo domino Culmensi missis, accepi schedam quandam privatim a Dominatione Vestra Reverendissima, duxi illi etiam privatim rescribere. Satis, nisi fallor, responsum est in litteris, quas Reverendissimis Dominationibus Vestris in commune misi, calumniis eorum, qui me haeresim et ingluviem Dominationibus Vestris Reverendissimis obiecisse insimulaverunt, quod si fecissem, profecto fecisse me non pernegarem. Nam de ingluvie merum est figmentum, quod mihi ne in somnis quidem in mentem venit. De haeresi, quod dicitur, occasionem et ansam habet, veritatem non habet. Quid enim dixi aliud, quam intellexisse me reverendissimum dominum Culmensem Romanae Ecclesiae non penitus esse affectum? Itaque minus iam miror, gynaecium esse nobis obiectum. Vere enim illud a reverendissimo domino Andrea Cricio, avunculo meo, amico, familiari et paene primo fautore Reverendissimae Dominationi Vestrae scriptum est.
Nemo umquam potuit linguas vitare malignas. Ego certe praeter eas, quae cum vestibus immundis et aqua negotium habuerunt, illasque iam propter aetatem et labores suspicioni minime obnoxias, alias fuisse in comitatu meo , nescio, neque di{s}cere plane possum. In tanta turba fortassis, quam numerare etiam longum erat, latere aliquid eiusmodi potuit, quod suspicionem excitaret. Sed alios hoc citius quam me deprehendisse, mirandum esset, cui Deus et natura eam de suis curam indidit, ut propterea multi me dicant ad inferiora descendere, quam dignitas ipsa mea atque ordo postulet. Quod Dominatio Vestra Reverendissima cum ipso una domino episcopo Culmensi refellebat has calumnias, rem profecto dignam fecit. Hoc est enim vere lucem esse in Domino, qui veritas est, discutere vanitatum et mendaciorum tenebras, neque pati, ut tenebrae ipsae lucem comprehendant.
Conatus isti adversariorum meorum crassissimae sunt tenebrae, quae veritatis [lucem], lucem libertatum ecclesiasticarum, lucem iurisdictionis nostrae offuscare nituntur, et extendere se deinde volunt super universam faciem abyssi. Hic si Dominatio Vestra Reverendissima veram se vult lucem, ut debet, ostendere, roget Dominum illum, qui habitat lucem inaccessibilem, ut dicat: Fiat lux, cuius iussu olim facta est lux. Sic fiet, ut luceat lux Dominationis Vestrae Reverendissimae [co]ram hominibus, non dico ad praedicandum simulatam hanc [defen]sionem libertatum terrae, sed ad glorificandum Patrem illum aeternum nostrum, qui in caelis est. Qui nos idem sapere et sentire in se ipso faciat, et Dominationem Vestram incolumem servet, quam de mea in sese benevolentia melius esse persuasam cupio.
Datae
Vestrae Reverendissimae Paternitatis antiquus servitor et nunc amicus sincerissimus,