List #3032
Andrzej ZEBRZYDOWSKI do Ioannes DANTISCUS & Tiedemann GIESE[Włocławek], 1547-01-13
| odebrano Heilsberg (Lidzbark), 1547-01-23 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissimis in Christo patribus et dominis,
Reverendissimi in Christo patres, domini amici carissimi et honoran(di) or honoran(dissimi)⌈honoran(di)honoran(di) or honoran(dissimi)⌉. Mutuam benevolentiam.
1547-01-09⌊Quinto Idus Ianuarias1547-01-09⌋ accepi cf. , CIDTC IDL 7527⌊epistulamcf. , CIDTC IDL 7527⌋, quam ad me
Reverendissimae Dominationes Vestrae 1546-12-07⌊septimo Id(us) Decembr(es)1546-12-07⌋ dederunt, et eam quidem
In ipsa cf. , CIDTC IDL 7527⌊epistulacf. , CIDTC IDL 7527⌋ multa sunt, quibus responderi oportet, quae Stoicus fortasse quispiam, aut si quis in conservanda amicitia cum Dominationibus Vestris Reverendissimis negligens haberi vellet, contemnat, ego vero tum pro humanitate mea, tum ne causam dedisse videar, quominus benevolentia mutua inter nos constet, contemnere nec possum nec volo.
Publicam fuisse vocem et communem omnium in
Si suam in dioecesi sua iurisdictionem exercere, si cultum divinum profligatum in ecclesias revocare, si populo sacrificiis orbato prospicere, si oppressos homines vindicare, si possessiones direptas et laceras colligere atque reficere, libertatem
UUB, H. 154, f. 146v
vit. Sed cum id omne auctore quodammodo serenissimo
Haec ego omnia tametsi per priores meas ad Dominationes Vestras detulissem effici tamen non potuit, quin res ipsa, ad
Sed perpendant illud, quaeso, Dominationes Vestrae Reverendissimae, si tum integra erat
Verum si non ex ipsa praefectorum mutatione, sed ex eo, quod mutationem induxerimus nos, quos ipsi veluti externos et nihil ad
UUB, H. 154, f. 147r
antehac concessum est, huius pars iusta, quin in nos quoque deriuet, non video. Iamvero, si nemo libertatem violatam esse clamaret, quod praefecti sint a quopiam ex primoribus illius
Illud iam Dominationibus Vestris Reverendissimis, quibus ego maiorem prudentiam et propter aetatem etiam experientiam tribuo, iudicandum relinquo, rectene fecerint, quod ordinationem meam in rebus ecclesiarum subiecerint, ut scribunt, iudicio et sententiae hominum saecularium. Quinpotius metropolitani nostri? Quin synodi ipsius? Quin
UUB, H. 154, f. 147v
suo tueatur, ubi res iam ita est intricata, ut expediri nondum possit. Hinc illae tragoediae, de quibus scribunt Dominationes Vestrae Reverendissimae, quae tamen, ut ego credo, in comoedias transibunt ac veluti mutabuntur hinc illi labores, quos ego quidem inuitus perfero, et Dominationes Vestras Reverendissimas mecum in eadem naui esse illosque perferre oportebit.
Commissionem regiam non est, quod mihi obiiciant, pro qua non ego, sed reverendissimus dominus
Quod post scripta mea, quae non improbabilem, ut est in cf. , CIDTC IDL 7527⌊litteriscf. , CIDTC IDL 7527⌋ Dominationum Vestrarum Reuerendissimarum gestorum speciem depingebant, rem deinceps bene explorare ac mederi, tandem his incommodis cum dignitate voluerunt Dominationes Vestrae Reverendissimae ita respondeo. Testimonium meum de ipsa ordinatione et potuisse sufficere et debuisse Dominationibus Vestris Reverendissimis. Quae cum in ipsis monasteriis praesentes nunc non fuerint, sed rem nonnisi relationibus quorundam accepissent, non maior fides aliorum verbis, quam scriptis meis esse debuit, praesertim apud homines eadem mecum dignitate, excellentiore prudentia, opibus maioribus. Non rei enim speciem scripta mea depingebant, sed rem ipsissimam exprimebant. At vero neque satis scio, an explorare etiam res gestas meas Reverendissimis Dominationibus Vestris iure conveniat, vereor enim, ne hoc sit falcem mittere in alienam messem. Incommodis mederi voluerunt Dominationes Vestrae Reverendissimae cum dignitate. Quae fuerint incommoda, non video, his tamen, si mederi cum dignitate sua, tum non etiam mea, voluerunt, haud satis sunt functi episcoporum amicorum officio, si cum nostra etiam, video illam, proh dolor, his remediis illarum vehementer laesa esse, quod nos magnopere adfligit.
Reliquum est, ut de contumeliis dicamus, et de nescio quibus crapulis. Ego, dum neque ipse cognovi neque ullius bonae fidei testimono didici
UUB, H. 154, f. 148r
aliquem improbum esse, scelestum, perditum hominem, probos esse et bonos viros omnes existimo, et quamquam de illorum probitate nihil mihi nonnumquam constet, in hanc tamen malo partem peccare, ut bonos esse sentiam. De Dominationum Vestrarum Reverendissimarum egregia virtute multa mihi sunt argumento, prudentia primum, quae mihi ex rebus earum gestis iam pridem perspecta est, tum is honos atque dignitas, quo nonnisi virtuti, integritati, innocentiae fores patent, deinde ea de republica cura, quam litterae illarum prae se ferre videntur, quae, si in hoc facto meo minus necessaria videtur, hoc ego illorum sermoni tribuo, qui rem aliter, quam fuit, apud Reuerendissimas Dominationes Vestras retulerunt. Postremo, quod ab amore mei video illas non penitus esse alienas. Quamobrem contumeliis illas non tantum non affeci umquam, sed sine honorofica mentione numquam nominavi. Ut iam non mirari non possim, quid iis in mentem venerit, qui has mihi contumelias impegerunt. Unum illud excipio, quod cum
UUB, H. 154, f. 148v
rei sum conscius neque Dominationes Vestrae Reverendissimae hic me, ut existimo, accusant, quae ita impersonaliter protulerunt, ne e crapula in litteras aliquod relatum iterum fingi possit. Sed de his satis.
Illud Reverendissimae Dominationes Vestrae etiam atque etiam cogitent, ne ex his initiis, quae in me ex Dominationibus Vestris Reuerendissimis profecta sunt, magnum aliquod malum ingruat in ecclesias illarum, idque opinione citius. Quid enim prohibebit eadem ratione istos in iurisdictionem Dominationum Vestrarum Reverendissimarum se ingerere, cum, quod se in meam ingesserint, id ductu atque consilio illarum (quae obices se potius iis rebus ponere debuerant) fecerint. Ego ut iam in illis litteris iurisdictione sim diminutus, cui tamen totis conatibus obsistam cum magna senatorum et gravissimorum virorum ope atque assistentia. Hic apud nos certe integram conservabo. Porro Dominationes Vestrae Reverendissimae, si quemadmodum, ut ipsae fatentur et ego comperi, multorum ac fere omnium obtrectationibus subsunt, ita iurisdictione sua semel diminui coeperint, verendum est, ne tota simul exuantur. Audaciae et temeritati, nisi radices praecideris, quominus in herbam exeat, ac deinde fructus pariat, efficere non poteris. Huic ergo meo periculo tanto magis succurrere deberent Dominationes Vestrae Reverendissimae, quanto magis res nobis est communis atque etiam fortassis Dominationibus Vestris Reverendissimis magis propria. Scio haec acutius a Dominationibus Vestris Reverendissimis videri, sed tamen pro mea in illas benevolentia et pro officio ac professione mea continere me non potui, quin submoneam, ne sit tandem aliquis, qui in interitu illarum rideat. Quod Deus Optimus Maximus ab ecclesia sua avertat, praecor. Dominationes Vestras Reverendissimas bene valere meque amare opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
probably
Dominationum Vestrarum Reverendissimarum amicus