Letter #3032
Andrzej ZEBRZYDOWSKI to Ioannes DANTISCUS & Tiedemann GIESE[Włocławek], 1547-01-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-01-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimis in Christo patribus et dominis,
Reverendissimi in Christo patres, domini amici carissimi et honorandi. Mutuam benevolentiam.
Quinto Idus Ianuarias accepi cf.
In ipsa epistula multa sunt, quibus responderi oportet, quae Stoicus fortasse quispiam, aut si quis in conservanda amicitia cum Dominationibus Vestris Reverendissimis negligens haberi vellet, contemnat, ego vero tum pro humanitate mea, tum ne causam dedisse videar, quominus benevolentia mutua inter nos constet, contemnere nec possum nec volo.
Publicam fuisse vocem et communem omnium in illis terris querelam de laesa terrarum suarum libertate Dominationes mihi Vestrae Reverendissimae significant, cui ut obviam eatur sine relatione rei ad principes ordinationis meae rationem in monasteriis dioecesis meae intelligere se ex me cupivisse, Dominationes Vestrae Reverendissimae principio scribunt. In quo priorum litterarum suarum consilium aperiunt. Ac primum quidem iactatas eas voces fuisse tametsi nihil miror (famam enim effugere quotusquisque potest in tam maledico saeculo?), tamen falso iactatas fuisse ostendendum est iterum atque iterum.
Si suam in dioecesi sua iurisdictionem exercere, si cultum divinum profligatum in ecclesias revocare, si populo sacrificiis orbato prospicere, si oppressos homines vindicare, si possessiones direptas et laceras colligere atque reficere, libertatem terrarum laedere est, ego, ego sum ille libertatis violator, perditus ac nefarius in republica senator. Quid est enim eorum, quae gessi, quod non ex earum rerum numero esse videatur? Nam tota primum ordinatio ipsa ex iurisdictionis veluti fonte profecta est, unde sacerdotum maior numerus cultus divini et administrandorum sacramentorum causa, unde illa procuratorum abalienatio, quos, nescio, cuius auctoritas procuratores esse voluit, cum magno monasteriorum onere et dispendio, unde et meorum famulorum praefectura custodiendarum illarum possessionum gratia instituta, prosiliit ac emana
vit. Sed cum id omne auctore quodammodo
Haec ego omnia tametsi per priores meas ad Dominationes Vestras detulissem effici tamen non potuit, quin res ipsa, ad principes delata sit, quod quominus fieret Dominationes Vestrae Reverendissimae inire rationem his cognitis debuerunt, ut scribunt. Ego tamen delatam esse gaudeo.
Sed perpendant illud, quaeso, Dominationes Vestrae Reverendissimae, si tum integra erat terrarum libertas, cum monasteriis illi praeerant, qui praeerant, homines prophani magis et soluti quam isti, quos ego institui, cur nunc laesa putatur, cum illis abrogatis hi succedunt, quos et spiritualis, ut ita dicam, homo in bonis spiritualium instituit et episcopus atque loci ordinarius in sua dioecesi? Num quid libertati terrarum decedit, si praefecti mutentur? Num, ut libertas terrarum perpetua esse debet, ita illos praefectos perpetuos esse oportuit, ut ne cum vita quidem ipsa praefectura exuantur? Sed
Verum si non ex ipsa praefectorum mutatione, sed ex eo, quod mutationem induxerimus nos, quos ipsi veluti externos et nihil ad
Illud iam Dominationibus Vestris Reverendissimis, quibus ego maiorem prudentiam et propter aetatem etiam experientiam tribuo, iudicandum relinquo, rectene fecerint, quod ordinationem meam in rebus ecclesiarum subiecerint, ut scribunt, iudicio et sententiae hominum saecularium. Quinpotius metropolitani nostri? Quin synodi ipsius? Quin
Commissionem regiam non est, quod mihi obiiciant, pro qua non ego, sed reverendissimus dominus archiepiscopus supplicavit, et rerum gerendarum non auctorem illam, sed adminiculum esse voluit. Quemadmodum ego profecto vi iurisdictionis meae feci, quicquid feci, sed illa etiam, uti volui, commissione ad extinguenda odia hominum et temeritati iter praecludendum itaque non tum ad vnguem illam {non} servavi, sed vix primoribus, quod aiunt, labris attigi.
Quod post scripta mea, quae non improbabilem, ut est in litteris Dominationum Vestrarum Reuerendissimarum gestorum speciem depingebant, rem deinceps bene explorare ac mederi, tandem his incommodis cum dignitate voluerunt Dominationes Vestrae Reverendissimae ita respondeo. Testimonium meum de ipsa ordinatione et potuisse sufficere et debuisse Dominationibus Vestris Reverendissimis. Quae cum in ipsis monasteriis praesentes nunc non fuerint, sed rem nonnisi relationibus quorundam accepissent, non maior fides aliorum verbis, quam scriptis meis esse debuit, praesertim apud homines eadem mecum dignitate, excellentiore prudentia, opibus maioribus. Non rei enim speciem scripta mea depingebant, sed rem ipsissimam exprimebant. At vero neque satis scio, an explorare etiam res gestas meas Reverendissimis Dominationibus Vestris iure conveniat, vereor enim, ne hoc sit falcem mittere in alienam messem. Incommodis mederi voluerunt Dominationes Vestrae Reverendissimae cum dignitate. Quae fuerint incommoda, non video, his tamen, si mederi cum dignitate sua, tum non etiam mea, voluerunt, haud satis sunt functi episcoporum amicorum officio, si cum nostra etiam, video illam, proh dolor, his remediis illarum vehementer laesa esse, quod nos magnopere adfligit.
Reliquum est, ut de contumeliis dicamus, et de nescio quibus crapulis. Ego, dum neque ipse cognovi neque ullius bonae fidei testimono didici
aliquem improbum esse, scelestum, perditum hominem, probos esse et bonos viros omnes existimo, et quamquam de illorum probitate nihil mihi nonnumquam constet, in hanc tamen malo partem peccare, ut bonos esse sentiam. De Dominationum Vestrarum Reverendissimarum egregia virtute multa mihi sunt argumento, prudentia primum, quae mihi ex rebus earum gestis iam pridem perspecta est, tum is honos atque dignitas, quo nonnisi virtuti, integritati, innocentiae fores patent, deinde ea de republica cura, quam litterae illarum prae se ferre videntur, quae, si in hoc facto meo minus necessaria videtur, hoc ego illorum sermoni tribuo, qui rem aliter, quam fuit, apud Reuerendissimas Dominationes Vestras retulerunt. Postremo, quod ab amore mei video illas non penitus esse alienas. Quamobrem contumeliis illas non tantum non affeci umquam, sed sine honorofica mentione numquam nominavi. Ut iam non mirari non possim, quid iis in mentem venerit, qui has mihi contumelias impegerunt. Unum illud excipio, quod cum
Illud Reverendissimae Dominationes Vestrae etiam atque etiam cogitent, ne ex his initiis, quae in me ex Dominationibus Vestris Reuerendissimis profecta sunt, magnum aliquod malum ingruat in ecclesias illarum, idque opinione citius. Quid enim prohibebit eadem ratione istos in iurisdictionem Dominationum Vestrarum Reverendissimarum se ingerere, cum, quod se in meam ingesserint, id ductu atque consilio illarum (quae obices se potius iis rebus ponere debuerant) fecerint. Ego ut iam in illis litteris iurisdictione sim diminutus, cui tamen totis conatibus obsistam cum magna senatorum et gravissimorum virorum ope atque assistentia. Hic apud nos certe integram conservabo. Porro Dominationes Vestrae Reverendissimae, si quemadmodum, ut ipsae fatentur et ego comperi, multorum ac fere omnium obtrectationibus subsunt, ita iurisdictione sua semel diminui coeperint, verendum est, ne tota simul exuantur. Audaciae et temeritati, nisi radices praecideris, quominus in herbam exeat, ac deinde fructus pariat, efficere non poteris. Huic ergo meo periculo tanto magis succurrere deberent Dominationes Vestrae Reverendissimae, quanto magis res nobis est communis atque etiam fortassis Dominationibus Vestris Reverendissimis magis propria. Scio haec acutius a Dominationibus Vestris Reverendissimis videri, sed tamen pro mea in illas benevolentia et pro officio ac professione mea continere me non potui, quin submoneam, ne sit tandem aliquis, qui in interitu illarum rideat. Quod Deus Optimus Maximus ab ecclesia sua avertat, praecor. Dominationes Vestras Reverendissimas bene valere meque amare opto.
Datae
probably
Dominationum Vestrarum Reverendissimarum amicus