Letter #3052
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-02-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et fautori o paper damaged⌈[ri o]ri o paper damaged⌉bservandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, fautor observandissime.
Quo loco statuum terrarum Prussiae legati hic habiti et quomodo absoluti sint, ex eis Reverendissima Paternitas Vestra plenius cognoscet, quibus non defuit studium officiumque meum, quantulumcumque sit. Dominus Plotowski nondum obtinuit, quod in animum induxerat, spero autem brevi obtenturum esse, nam sacra maiestas regia et Paternitatis Vestrae Reverendissimae et dominorum legatorum petitionis causa clementem propensumque se illi exhibere dignata est. De Alexandro Sculteto nihil prorsus hic et publice et privatim actum est. Id, quod etiam sacra maiestas regia a me penitius rogata, mihi narravit. Proinde in litteris sacrae maiestatis regiae ex industria nulla eius mentio facta est. Iam tamen sacra maiestas regia domini Plotowski et meo instinctu parata fuerat respondere, non licere eius sacrae maiestati regiae contra decreta serenissimi regis domini parentis sui optimi pro homine proscripto quicquam agere, maxime vero a religione nostra bonisque moribus exorbitante, cuius rei si qua hic inciderit mentio aut petitio, non existimet Paternitas Vestra Reverendissima sacram maiestatem regiam aliorsum posse inclinari. Quanti enim faciat illius auctoritatem omniaque desideria, iam ex nonnullis rerum argumentis et litteris cognoscere potuit. In me equidem nihil desiderari patiar umquam (id, quod hactenus pro mea paternitate feci), quod ad officium boni servitoris pertineret. De Alexandro ipso Sculteto scripsit mihi frater meus germanus scholasticus Pataviensis. Nuper Roma reversus Patavium, quod per unum cardinalem in aede sacra coram multitudine populi ad id convocata gremio sanctae matris ecclesiae esset restitutus publicamque egit paenitentiam. Cardinalis pontificalibus indutus, haec verba proferebat alta et intellegibili voce: „Congratulamini mihi, quia ovem, quae perierat, inveni”. Et alia in eum modum. Libri autem Lutheranae haeresis apud eum inventi, incensi sunt. Reliqui eius sequaces, quamquam haeresim publice revocarint, ne tamen in BK, 230, p. 202 pristinum statum et errorem postea reciderent, ad naves galeas perpetuamque servitutem dati esse feruntur. Dicta testium contra Alexandrum Scultetum et omnia litterarum exempla ad eam rem pertinentia dixi summarie serenissimo regi nostro, quae domino Plotowski integre restitui, ut ad Reverendissimam Paternitatem Vestram referantur. Navo hic dililigentem operam, ut Vestrae Reverendissimae Paternitatis nanum seu pumilionem mittere possem, magis proportionato corpore fieri poterit. Quod reliquum est, me in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis unice commendo.
Vilnae, die XXVII mensis Februarii, Anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Deditissimus servitor Matthias a Macolin canonicus etc. subscripsit