Letter #306
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaGranada, 1526-10-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et domina, domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Scripsi novissime prima die Septembris praeteriti ad longum cum nobili Fabiano Voyanovszky familiari meo, quem cum omni rerum expeditione, cuius cum praesentibus duplicatas mitto, ad Maiestatem Vestram Serensissimam hinc absolvi ad Maiestatem Vestram Serenissimam. Ab illo, si applicuit, abunde omnia intellexit, quae hic per me hactenus acta sunt et in quo cardine adhuc pendent. Alia, quam post illius discessum hic expedivi, ex copiosis meis ad maiestatem regiam litteris liquido intelliget, ad quae me refero. Mitto Maiestati Vestrae Serenissimae litteras seratas or secatas⌈seratasseratas or secatas⌉ cum earum exemplis ad viceregem, ut liceat Maiestati Vestrae Serenissimae castellanum gratum et fidum caesari, et qui in illius persona viceregi placeat, castro Barensi praeficere. Qui ad ea tenebitur, quemadmodum in eisdem litteris habetur, alias etiam autem written over ad⌈adetiam or autem⌈etiametiam or autem⌉ etiam autem written over ad⌉ ad Ferdinandum de Alarcon seu eius locum tenentem, ut castro Barensi ad mandatum viceregis castellano ms. castellamo(!) ⌈castellanocastellano ms. castellamo(!) ⌉ per Maiestatem Vestram Serenissimam deputando, ut praemittitur, cedat relictis omnibus, quae tempore ingressus in illo sunt repertae. Non potui omni meo labore et diligentia hic aliud efficere, impensum est certe omne id, quod totis viribus et pro meo intellectu potui.
Dominus magnus cancellarius me iuvit et cofirmavit plurimum, qui se summopere Maiestati Vestrae Serenissimae commendat, et annexas mittit litteras. Meritus est certe non solum id, quod cum Fabiano scripsi, sed etiam quiddam maius, quod summae prudentiae ms. pe(n)de(n)tie(!) ⌈prudentiaeprudentiae ms. pe(n)de(n)tie(!) ⌉ Maiestatis Vestrae Serenissimae relinquo. BCz, 242, p. 76 Habeo, quas exiguitas mea potest, Maiestati Vestrae Serenissimae immortales gratias, quod cum sic a maiestate regia ut ab omnibus dominis et amicis meis sum desertus, non tamen a Maiestate Vestra Serenissima deseror, quae me saepius suis litteris ab inferis reducit et consolatur. Accepi post Fabiani abitionem unas 7 Maii Cracoviae datas et hic mihi 4 Septembris redditas manu reverendi domini doctoris Borgii conscriptas, in quibus mihi inter alia, ad quae iam cum Fabiano respondi, scribit et iniungit, quod omnes expeditiones et litteras per manus Velzerorum Maiestati Vestrae Serenissimae hinc mittere debeam. Id stante hoc bello in Italia, cum hucusque multae litterae per hoc written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉per hocper hoc written over ...⌉ iter sint interceptae, non visum est mihi tutum neque commodum. Misi igitur Fabianum cum litteris oratoris hic Galliae per Franciam et praesentes mari Antverpiam, unde proprio nuntio ad Georgium Hegel Cracoviam mitti debent, qui eidem nuntio satisfacere debet, quod illi Maiestas Vestra Sacratissima cum sua gratia rependet. Mittam tamen written over ...⌈...tamentamen written over ...⌉ duplicatas ad viceregem et Ferdinandi de Alarcon per manus Velzerorum, ut in omnem eventum via ordinaria posta se offerente ad Maiestatem Vestram Serenissimam perveniant. Scribit etiam Maiestas Vestra, quod hoc alphabeto seu notis ad dominum Ludovicum missis cautius uti debeam, praescriptis prius aliquot verbis, ne notae cognoscantur. Id quidem fieri debere fateor, sed res quam his notis hactenus scripsi, non fuit tanti laboris conveniens, cum ego praeter notas hic plurima liberius etiam ipsi caesari dixerim, quae negotia mihi commissa et rei indignitas expresserunt, gratum tamen mihi est, quod hoc alphabetum cum notis apud Maiestatem Vestram esse scio, quo aliquando, cum opus fuerit, securiter hidden by binding⌈[er]er hidden by binding⌉ uti possim. Ad alia omnia, quae in eisdem litteris erant, responsum est.
Redditae mihi sunt hic item aliae Cracoviae 16 Iunii scriptae, quas 18 Septembris accepi, quibus etiam magna ex parte satisfactum est et responsum, quod vero in his scribit Maiestas BCz, 242, p. 51 Vestra Serenissima litteras meas Toleti 24 Februarii datas se accepisse et sic integras illas maiestati regiae in Prussiam misisse, quia suprascriptum fuit soli maiestati regiae legendae, cum tamen id semper ad Utramque Maiestatem Vestram fuit a me relatum. Non committam amplius, quin deinceps semper, quascumque missurus sum, Utrique Maiestati Vestrae scribem, quae duae animae in uno sunt corpore et illarum communis res agitur.
Scribit etiam, quod amicorum meorum curam su<s>ceperat resque meas et sororis meae maiestati regiae Gdani existenti commendaverit, pro quo non quas debeo, non enim opis est nostrae, sed quas possum, immensas Maiestati Vestrae Serenissimae gratias habeo. Angit me tamen hoc, quod nesciam, quid illic actum sit, de quo non parvo sciendi desiderio teneor, et ad me nihil scribitur, unde me hic plerumque exsulem non oratorem agere existimo, istudque Ovidii verissimum esse experior, qui dicit: Nescio qua ms. quo(!) ⌈quaqua ms. quo(!) ⌉ natale solum dulcedine cunctos attrahit, immemores nec sinit esse sui. Quapropter Maiestati Vestrae Serenissimae humillime supplico, cum ad me litteras dari committit, iniungat etiam scribis, ut saltem obiter in his de rebus nostris aliquid attingant, quod me ingenti hic levabit taedio et ad omnia servitia Maiestatis Vestrae Serenissimae alacriorem reddat.
Quod spectat dominum Ludovicum Aliphium, ad id copiose rescripsi, ut etiam ex duplicatis his coniunctis ad Maiestatem Vestram patebit et quemadmodum prius rogavi, si quid praeces meae possunt, adhuc obsecro et obtestor, cum ob id, quod deportatus est iste Antonellus nihil rebus Maiestati Vestrae Serenissimae detrimenti allatum est, neque allaturum velit. Dominum Ludovicum, si extra gratiam est, rursus eum in illam assumere et ut prius prosequi. Ego certe illum pro viro bono et Maiestati Vestrae Serenissimae fidelissimo cognovi.
Litteras Maiestatis Vestrae Serenissimae ad dominum magnum cancellarium illi cum mandatis mihi iniunctis reddidi, qui illas humanissime suscepit fueruntque sibi quam gratissimae BCz, 242, p. 52 et respondit, quemadmodum consuevit semper, ubi posset, rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae commodare se id oppido quam libentissime facturum rescripsitque Maiestati Vestrae, ut etiam his coniunctis videbitur.
Domino Sigismundo Loffredo benevolentiam Maiestatis Vestrae Serenissimae exposui, quam, ut praeseferebat, animo gratissimo accepit ostenditque mihi litteras domini Sccipionis de Summa fratris sui uterini, qui illum rogat et hortatur pro ea gratia, quam habet a Maiestate Vestra, quod toti statui Barensi sit praefectus superinscribed in place of crossed-out i⌈iusus superinscribed in place of crossed-out i⌉, ut res et negotia Maiestatis Vestrae Serenissimae curae et cordi habeat. Dixitque mihi Loffredus, quod legatarii hic pro testamenti executione solicitarent, se tamen effecturum, quod nihil novi super hoc, quod prius hic expedivi, obtineatur. Collocutus sum etiam ea de re cum domino cancellario, qui ididem est pollicitus seque bene observaturum, si quod novum molimen ab aliquo in hac causa fieret.
Reverendissimo domino archiepiscopo Barensi hic etiam exhibitionem et propensionem Maiestatis Vestrae Serenissimae erga illum exposui et litteras reddidi, quas grato animo accepit, et, ut est vir aulicus, more aulico plurima in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae, ubi commodare posset, promisit hasque adiunctas Maiestati Vestrae Serenissimae rescripsi written over ba(?)⌈ba(?)psipsi written over ba(?)⌉t. Fui item superioribus diebus etiam apud eum in causa sancti Nicolai, quae est contra comitem Noye et in aliis, quae hic per fratrem Marcum de Tarento theologiae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ professorem pro ecclesia et capitulo eiusdem sancti tractantur. Ad quae omnia ob Maiestatem Vestram Sacratissimam benevolum se exhibuit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉. Et idem frater adhuc hinc non potest expediri a mense Aprili praeterito, quo tractare hic incepit, et nisi ego illi et apud caesarem et apud dominum magnum cancellarium saepius fuissem adminiculo, adhuc forsan nihil egisset. Sic in hac curia negotia tractantur.
BCz, 242, p. 53 Frater Baptista Carthusiensis venerat huc cum legato cardinalis de Salviatis et in Hispali atque ms. etque(!) ⌈atqueatque ms. etque(!) ⌉ hic etiam fere semper fuit aeger illiusque opera immo etiam ipsius domini cardinalis nihil hic rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae prodesse potuit. Scripserat bonus pater Maiestati Vestrae Serenissimae prodesse potuit. Scripserat. Litteras eius misi ad dominum Nicolaum Antonium Carminianum. Cur redditae non sint me praeterit.
Venerat huc 26 Iunii praeteriti caduceator Welzerorum aurei, qui cum domino de Bredam apud Maiestatem Vestram fuerat, reddiditque mihi litteras Maiestatis Vestrae 24 Octobris anni 1525 Cracoviae datas, in quibus sibi Maiestas Vestra Serenissima plurima de his pollicetur et credo, quod illos bene donatos a se dimiserit. Dominus de Bredam huc non venit neque, ut dicitur, venturus unquam. Iste caduceator tantum hic potest apud caesarem, quantum apud Maiestatem Vestram servus culinae. Ostendit mihi picturas et simulacra Utriusque Maiestatis et serenissimae dominae reginulae et deinde numquam a me visus est. Intellexi miserum ad duorum mensium decursum laborasse antequm admissus fuerat, ut caesari picturas istas monstraret. Etiam si ipse dominus de Bredom hic fuisset, nullum argumentum contra viceregis conclusiones valuisset.
Serenissima domina Catherina soror caesaris adhuc ex Madrill(is) anno praeterito missa fuit in Portugaliam ad regem coniugem suum, illaque confirmavit hoc matrimonium caesaris in Hispali ipsa Dominica Letarae consummatum, ex quo iam ultra mensis unius spatium domina imperatrix praegnans dicitur.
De provisione mea et Ioanno Iacobo de Dignano hucusque ne iota quidem accepi. Qua de re ad Welzeros me contuli et iuxta mandatum Maiestatis Vestrae Serenissimae ab illis capio in mutuum quantum pro Utriusque Maiestatis decoro et honestate ac pro expeditionibus negotiorum Maiestatis Vestrae Serenissimae BCz, 242, p. 54 necessitas exposcit, accepique sexta die huius mensis post Fabiani expeditionem ab illis iterum trecentos ducatos. Ex his iterum familia erit vestienda et alia extraordinaria exponenda. Et ne Maiestati Vestrae in huiusmodi expensis sum gravior, accepi nuper secunda die huius mensis a bono amico meo Wolfgangho Haller Fuccarorum factore in alios meos usus quinquaginta ducatos, centum et quinquaginta alios ducatos, quos illi iamdudum debeo, ut ex p<r>oventibus meis Columbanis per Georgium Hegel solverentur curavi, velimque mihi esse eam facultatem, ut pro honore Maiestatis Vestrae Utriusque de proprio, quam plurimum possem, exponere. Id tamen, quod habeo, et de quo mihi videor, quod solvendo esse possim, libenter impendo, modo a me rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae ex dignitate illius et commodo bene inserviatur.
Praescripsit mihi Maiestas Vestra Serenissima in eisdem litteris viam, per quam Maiestati Vestrae Serenissimae scribere et commissiones hic expeditas mittere debeam, per Italiam scilicet ad manus Welzererorum. Eam ind(?) ad praesens rebus sic stantibus in hoc motu et turbine insequi non est integrum, cum iam compertum habemus aliquotiens litteras esse interceptas. Quapropter adactus fui Fabianum cum his expeditionibus per Galliam cum nuntio regis Angliae, qui illius curam suscepit, et cum litteris oratoris hic regis Franciae ad Maiestatem Vestram Serenissimam transmittere easque expensas facere. Quod etiam hoc tempore necessitate id exigente feci, dabit itaque Maiestas Vestra Serenissima veniam. Ego certe velim, quod quam minimis expen(sis) omnia fieri possent, necessitati tamen leges non praescribuntur. Litteras meas, quas 24 Februarii tam copiosas ex Toleto scripsi, ut Maiestas Vestra Utramque omnium rerum, quae hic erant actae, habeant notitiam, non abs re curavi, ut quantocius BCz, 242, p. 55 mitterentur. Quod si factum est contra Maiestatis Vestrae Serenissimae voluntatem via ordinaria deinceps et posta se offerente incedam et humiliter peto hoc mihi delictum remitti.
Postremo mihi iniungit Maiestas Vestra Serenissima, quod animo bene debeo advertere, ne cuiquam litterae exemptionis a iurisdictione Maiestatis Vestrae darentur, et si qui tales forsan habuerint, ne observatorias hic desuper obtineant. Contuli me igitur ad dominum magnum cancellarium, ac illi socio hoc negotium exposui. Ille tales litteras suo tempore numquam datas fuisse asseruit neque etiam dari debere umquam pollicitus est, preterea eam se hunc curam habere, ne istiusmodi exemptoriae seu conservatoriae contra iuris ordinem hic expediantur. Locutus sum etiam cum domino Sigismundo Loffredo, qui hoc idem se curaturum promisit et dixit mihi inter alia, cum etiam de domino Ludovico Aliphio sermo incidisset, quod ista Antonelli asportatio parvam hic habuisset existimationem. Nihilominus Maiestatem Vestram Serenissimam admonere deberem, ne hoc amplius fieri permitteret, sed ibidem in regno omnia exsequerentur offerens se Maiestati Vestrae Serenissimae quantum illi ratione officii sui liceret ad omnia propensissimum, quemadmodum ex hoc nuntio meo Fabiano latius coram intelliget.
Accepi etiam post aliquot inde dies, cum iste mihi a Fuccaris essent redditae, duplicatas earum ex urbe per Welzeros mihi missas causamque morae esse nihil aliud, quam hanc bellorum insecuritatem arbitror, idcirco latius nunc per Fuccaros versus Antwerpiam has litteras et commisiones mittere mihi visum est, quousque isti motus in Italia durant. Quibus sedatis iter mihi praescriptum repetam. BCz, 242, p. 56 Redditae mihi sunt item heri per Fuccaros Maiestatis Vestrae Serenissimae litterae Cracoviae 14 Iulii datae, in quibus mihi scribit, quod post illas, quas ex Toleto 24 Februarii dederam, nullas interea a me acceperit. Fateor me per haec tempora rarius quam prius umquam scripsisse, misi tamen unas 13 Maii ex Hispali, quas Welzeris tradidi, et eas quidem breves, cum posta celerius opinione mea discederet. In his in compendio statum tunc rerum exposui et Sigismundo Loffredo scripsi quomodo mecum egisset, ut aliquem de suis consanguineis ad castrum Barense pro castellano praeficeret, quod me a Maiestate Vestra Serenissima impetraturum dixi, cum autem in hac novissima expeditione istius rei mentionem non fecisset et ego me oblitum eam fingebam, quo fortassis res Maiestatis Vestrae non fierent difficiliores et magis perplexae, maneretque in arbitrio Maiestatis Vestrae, quem constituere vellet. Scripseram praeterea et alia, quae in litteris ad maiestatem regiam repetii et quod mihi mula, pro qua in Toleto 50(?) ducatos dederam, inter eundum ms. interemi dum(!) ⌈inter eunduminter eundum ms. interemi dum(!) ⌉ versus Hispalim, ubi aliam emere fui coactus, mortua fuisset. Si istae litterae pervenerint ad Maiestatem Vestram, nec ne, cuperem scire summopere.
Quod vero ab eo tempore usque ad primam diem Setembris non scripsi, haec fuit potissimum causa, quod in hoc dubio de castri Barensis expeditione non secus atque in pistrina versabar, exspectabamque in dies, ut aliquid ms. aliquit(!) ⌈aliquidaliquid ms. aliquit(!) ⌉ certi ea in re post spem toties datam Maiestati Vestrae Serenissimae vel scribere vel mittere possem, fuique per idem tempus et in summis istis ardoribus ac flammis adeo in me ipso distractus, cum caesar semper promitteret et nullam resolutionem faceret, quod et mortem mihi aliquando imprecabam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉. Unde tandem hanc expeditionem nactus, Fabianum misi. Peto itaque passionibus meis veniam, ob quas, ego Deo inter alia tot beneficia ab illo mihi collata plurimum debeo, quod me hucusque sine aliqua aegritudine et mentis corruptione incolumem conservavit.
Mandat mihi in his litteris Maiestas Vestra Serenissima suo et regiae maiestatis nomine, quod caesarem, cum in Italiam proficiscetur, sequi debeam. De hac profectione constans hic erat fama, ob quam Italici isti tumultus sunt suborti, ne effectum habere possit, et sic hoc iter conceptum pro hac vice est impeditum, nec deinceps aliquando futurum speratur, cum hoc anno ante recenti victoria confici non potuit et omnis Italia ad libertatem aspiret.
Caute tamen, pro meo rudi iudicio, Maiestati Vestrae agendum censeo, ne se his turbis immisceat. Ludus iste nondum habet finem, et caesaris vires non sunt adeo attritae, ut forsan plures suspicantur, quod nihil possint amplius. Possent etiam res pontificis ex plaga Dei inclinari, qui cum illius sit vicarius et auctor pacis esse debeat, sub futili praetextu in contrarium labitur. Tumque ms. Tamque(!) ⌈TumqueTumque ms. Tamque(!) ⌉ Regnum Neapolitanum et illius proventus sibi, regi Christianissimo, spurio regis Angliae, cardinali Eboracensi et quibusdam aliis divisit, cum adhuc in suo statu sub his novis sectis non satis firmus.
Vult etiam Maiestas Vestra Serenissima, quod usque ad castelli castellanique et usque ad ultimam iurium decisionem, si in his forsan Maiestas Vestra hic impetita fuerit, manere hic debeam hortaturque me clementissime, quod usque ad finem, a quo omnia denominantur, sine taedio perseverem. Id libenter omni, qua debeo et qua cepi, fide cura et studio facturus sum, iam enim in animum induxi non fieri hoc sine numine Divum, ut qui superioribus annis in coniugio Maiestatis Vestrae Serenissimae primus apud maiestatem regiam serviverim a domino Crisostomo cum nomine maiestatis regiae apud praeclarissimae memoriae Maximilianum caesarem agerem inductus, qui mihi mille ducatos sub chirographo et fideiussore domino Nicolao Czigler supremo tunc caesaris secretario promisit, de quibus aliquando maiestati regiae dixi, numquam tamen illos ne verbo quidem exegi, BCz, 242, p. 44 quod ad praesens etiam istius servitii complementum hic facere debeam. Hocque cum et voluntas sit Maiestatis Vestrae Serenissimae et ex illius re in fatis me esse cognosco relictis domi parentibus, amicis et fortunis meis non gravate suscipio sicque Deo duce me geram, quantum meus capit intellectus, ne quid in officio fidelis servi a me desiderari possit.
Scribit Maiestas Vestra Serenissima, quod de ex<p>en(sis), quas facere oportet, non debeam turbari. Id certe difficillimum est, cum tot et tantae pecuniae exponuntur, quibus intra me saepe in admirationem ducor vereorque ne apud nostros, ubi tantae expensae non sunt in usu, suspicionem mihi pariant, quam tamen, si qua nota fuerit, fide et calculo meo in reditu liquido diluam. Viam etiam habendorum nummorum, quam mihi Maiestas Vestra Serenissima praescribit, apud Welzeros observabo, modo illi ad hoc mandatum habeant, de quo mihi adhuc, ut supra scripsi, nihil constat.
Laudem, quam stillo et ordini litterarum mearum Maiestas Vestra Serenissima tribuit, non merui equidem, nam tumultuario calamo ut quaeque se mihi obiter offerunt ex tempore annoto habeo nihilominus pro eo favore et propensione, qua scripta mea tam multa et extemporaria prosequitur immortales Maiestati Vestrae Serenissimae gratias, daturusque sum semper operam quemadmodum mihi mandavit hidden by binding⌈[vit]vit hidden by binding⌉, ut deinceps sum in scribendo quantum possim copiosissimus.
In fine litterarum Maiestas Vestra Serenissima dignata est scribere, quod effecerit mihi in ecclesia Cracoviensi et Varmiensi primum nominationis locum ubertimque gratiam suam erga me declaravit et per hoc breve apostolicum, cuius exemplum mihi misit, et per cessionem domini Caroli Antonii, quam ad votum Maiestatis Vestrae Serenissimae fecit, pro qua gratia et clementi cura, quam ad fortunarum mearum accessionem gerit, BCz, 242, p. 45 eas quam maximas possum gratias ago habeoque, humillimeque rogo, quemadmodum cepit hanc suam clementissimam in me propensionem, prosequatur habitura me semper ad omnia sua servitia fidelem servum et mancipium perpetuum.
Haec sunt, quae ad istas ternas litteras Maiestatis Vestrae Serenissimae, quae mihi post Fabiani discessum sunt hic redditae, ad praesens rescribenda duxi. Alia, quae spectant ress Maiestatis Vestrae Serenissimae habunde in volumine ad Maiestatem Regiam descripsi, praesertim quam ego spem de castro Barensi habeam omnia in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae bene successura, misitque mihi has coniunctas, in qua per hoc biduum non parum sum confirmatus, significavit enim mihi illustris dominus comes de Nassaw, quod bene sperare debeam, omnia in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae bene successura misitque mihi has coniunctas ad Serenissimam Regiam et Vestram Maiestatem ex quibus fortassis latius illius animum intelliget.
De vicerege etiam credo non tantum deinceps metuendum, quantum prius, caesar namque illi abundatissime providit. Dedit ei in primis principatum Sulmonensem ex quo de puris proventibus ultra sedecim millia ducatorum percipere potest. Item ex praeementiis et praerogativis, quas illi etiam caesar super eo principatu concessit, fertur habiturus valorem 4 millium ducatorum. Accepit praeterea a caesare comitatum Astensem a quo potest habere 12 millia ducatorum et comitatum de la Roche in Arduenna non parum valoris, praeter alia, quae illi caesar dedit in regno Neapolitano ratione officii et ex gratia, censeturque passim ab omnibus quod ad octuaginta millia ducatorum de proventibus annuis habere possit. Principatum istum cum duobus comitatibus habet iure hereditario pro se et suis desce(nden)tibus in perpetuum. Dixit tamen mihi dominus cancellarius, qui illi omnia desuper privileggia gratis remisit quod si moriretur, quemadmodum astra id brevi futurum minuantur, filiis illius alibi in Flandria levioribus provideri posse.
Intellexi a domino Sigismundo Loffredo, quod Maiestas Vestra Serenissima nescio quibus rebus suis dominum Ludovicum de Monte Alto praefecerit, unde timeo, quod ovem lupo commisit, dixit enim mihi quodam tempore dominus cancellarius ironice per antiphrasim, quod Maiestas Vestra meliores in hac curia non habeat procuratores, quam viceregem et Ludovicum de Monte Alto. Qua de re Maiestas Vestra, quae alias est prudentissima, sit cauta et omni spiritui non credat.
Id, quod ego scripsi in fine voluminis ad maiestatem regiam de periculo, quod mihi ab inquisitoribus imminere possit, hoc perinde ad Maiestatem Vestram Serenissimam suppliciter refero et humiliter rogo per litteras suas etiam, cum me hinc revocare dignabitur, caesari innocentiam ac ea in re candorem meum testetur, efficiatque quod et a caesare et a rege christianissimo litteras commeatus seu liberi passus pro reditu habere valeam, quo sic negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae bene et ex animi sententia confectis ad illam sine impedimento sospes redire possim.
Dignetur item Maiestas Vestra per occassionem non oblivisci istius negotii, quod in discessu meo ex Cracovia per reverendissimum dominum episcopum Premisliensem cum Maiestatem Vestram tractatum fuit, in eaque sententia perseverare qua mihi desuper gratiam suam non gravate polliceri dignata fuit, quo aliquando meis etiam impensis, quod summopere cupio, Maiestati Vestrae Serenissimae servire mihi daretur facultas, cui me ut dominae meae clementissimae suppliciter commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Granatae in Betica Hispaniae tredecima die mensis Octobris anno Domini M D XXVI
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus