Letter #3061
[Ioannes DANTISCUS] to [Christoph] HEIL[Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], 1547-03-07
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem.
. Non fuit nobis molestum ad Elbingenses ratione residui salarii, quod Tuae Humanitati apud eos restare praetendis, scribere. Quas litteras sigillatas et his adiunctas Tuae Humanitati transmittimus et vellemus, ut multum illis, quod futurum speramus, apud eosdem obtineret. Apposuimus praeterea etiam nostris litteris duo epigrammata, quae hic inter alias schedas ad nos missas reperta sunt. Si quid simile habuerit, nobis Tua Humanitas communicet, et quandocumque agnoverit illi nostram operam necessariam esse, ea libere utatur.
Bene valeat Tua Humanitas.
Datae 7 Martii XLVII-o.