Commendarunt mihi amici mei huius boni viri ⌊Ioannis Ketings⌋ civis Gedanensis causam, qui varie et iniquissime a sororibus suis uterinis et compromissariis, in quos, earum persuasione inductus, compromisit, exagitatur, ita ut iam per integrum octennium, quo tempore non parvas expensas fecit, nihil de hereditate et portione materna consequi potuerit, in maximum eius liberorum suorum et nepotis ex fratre minorennis detrimentum et praeiudicium. Et certe miserandum est, quod in ea ⌊civitate patria mea⌋ eousque lites protrahantur, donec altera partium penitus exhauriatur, et ob contractam ex diuturnis litibus paupertatem a iustissimis actionibus et causis plerumque desistere multi cogantur.
Qua re praenominati amici mei moti plurimum me rogarunt, ut eundem apud Reverendissimam Dominationem Vestram ita promoverem, quo illa ⌊eius⌋ patrocinium apud serenissimam ⌊regiam maiestatem⌋ susciperet atque eum iuvaret, ut tandem a diuturnis litibus liberari et earum finem consequi possit. Quod nulla alia ratione fieri posse persuasum habet, nisi auctoritate regia , causa inter ipsum et eius sorores, tum etiam compromissi, ⌊dominis harum terrarum consiliariis⌋ decidenda committatur. Ad quam rem iam exempla commissionis et quorundam mandatorum, quae sub sigillo sibi extradi petit, secum adfert.
Ea ut ita obtineat descripta et pro arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae immutata, et ut eum tum meo, tum iustitiae nomine, quam solam sibi administrari cupit, commendatum habeat, plurimum oro.
Nec dubito Reverendissimam Dominationem Vestram id sponte facturam esse, cum ⌊eius⌋ causae semper benevoluerit et libenter oppressis operam suam impartiat, hic autem, omnium ope destitutus, ad solam Reverendissimam Dominationem Vestram ut ad sacram anchoram confugit. Quae ⌊eum⌋ etiam maturius expedire dignetur, quo eius causa coram ⌊dominis consiliariis harum terrarum⌋ in proximo ⌊conventu⌋ pro divi Stanislai festo[1] celebrando proponatur. Quod ego una cum illo semper omni studio et diligentia promereri nitemur erga Reverendissimam Dominationem Vestram .
Quam longo tempore cum omnium rerum felici successu prosperrime valere opto ex animo.