Letter #3068
[Ioannes DANTISCUS] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)s.l., [1547-03-25 or shortly after]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Doctori Hoseo
Venerabilis etc.
Commendavi reverendissimo domino Cracoviensi hunc adolescentem Martinum Alexsuange famati Iacobi ab Alexsuange consulis Elbingensis filium, qui mihi aliquandiu loco scribae inservivit, ut eum pro servitore susciperet et cancellariae scribis coniungeret, in eo ut illi Dominatio Vestra, ne haec a reverendisimo domino Cracoviensi detrectetur, sed aliquod tantum servitium apud eundem obtineat, sua opera adesse velit, plurimum rogo .
Sin vero hoc fieri non posset, quod tamen minime spero, eum ad se, ut illi inserviat, recipiat. Experietur in eo hominem probum et fidelem , qui illi etiam utilis esse poterit. Idque non tantum meo, sed etiam parentis eius , viri honesti nomine, qui non ultimum dignitatis locum apud suos obtinet, faciat. Quem ea re non parum sibi devinciet atque id efficiet, ut omni officii genere hoc compensare et promereri non est intermissurus erga Dominationem Vestram. Quam felicissime valere opt[o] ex animo.
Datae