Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus Augustus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverendissime in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Ad literas Paternitatis Vestrae heri nobis redditas quid respondendum sit, non habemus, cum ipsaemet responsivae sint, quod pro iuribus statuum terrarum nostrarum ⌊Prussiae⌋ fecimus, libenter pro more nostro fecimus facturique sumus semper quoad ius aequitas dignitasque nostra patietur. Nescimus autem, si quid de eo negotio in comitiis regni nostri factum sit, quandoquidem ipsa comitia rebus infectis soluta sint, quod nos vehementer angit. Speramus tamen propediem responsum vel per camerarium nostrum, cui id curandum commiseramus. Scribit tamen nobis reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋ negotium generosi ⌊Ioannis a Baizen⌋ castellani Elbingensis ex animi sententia confectum esse, quod nobis pergratum est vel hoc nomine, quod Paternitatis Vestrae potissimum et aliis, qui eum nobis commendarunt, gratificati esse videamur. Quod reliquum est.
Cupimus Paternitatem Vestram bene valere.
⌊Vilnae⌋, die XI mensis Aprilis anno Domini M-o D XLVII-o.
Ex commissione
serenissimae
maiestatis regiae propria