Letter #3080
Bartłomiej PLEMIĘCKI (von PLEMENT) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1547-04-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-04-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Humillimis servitiis meis gratiae clementique patrocinio et clientelae Reverendissimae Dominationi Vestrae dedicatis opto Reverendissimam Dominationem Vestram Deus optimus felicissime regnantem in multa lustra servet incolumem.
Reverendissime Domine, Domine defensor et patrone modis omnibus colende.
Commendatio Reverendissimae Dominationis Vestrae, qua principem meum ad mei amorem benignamque in me gratiam pertraxerit, multum eo usque habuit loci atque ponderis. Hinc procedat, quod sua illustritas volens experiri, quantum valeat sua suorum apud Reverendissimam Dominationem Vestram commendatio, me negotiumque meum, canonicatum quod attineat, alterna vice commendat, id apprime suae illustritati gratum eximiique amoris Reverendissimae Dominationis Vestrae erga se argumentum futurum, si bene positam hac in re suam auctoritatem senserit. Post cuius umbram, ut ita dicam, ego quoque, etsi minime dubitem, quin verba illa Reverendissimae Dominationi Vestrae adhuc in pectore haereant, quibus me, cum ius meum frequenti capitulo in medium producerem, affata est, videlicet certissimo de primo vacante canonicatu mihi provisurum, denuo Reverendissimam Dominationem Vestram interpello, ne aliqua promissi subrepat oblivio. Et si non nimium istud sit, quod flagito, faciat Reverendissima Dominatio Vestra, ut canonicatum, etiam si dispositionis Vestrae fuerit, habeam et possideam. Hoc si fecerit, siquidem iam antea multis nominibus illi devinctus sim, firmioribus tamen nodis perpetuorum servitiorum in se suosque me sibi constringet Reverendissima Vestra Paternitas.
Cuiu[s] me clementiae perpetuo dedo eandemque longum valere opto.
Datae
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus cliens