Letter #309
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIGranada, 1526-10-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri [e]t Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
cf.
Quae post illius discessu egerim et ea etiam, quae cum illo propter insecuritatem scribere non audebam, ad praesens ad maiestatem regiam longo volumine complexus sum, unde omnem historiam accipiet, nolui igitur longa scriptione esse molestior.
Iam prope tres anni, quo a Dominatione Vestra Reverendissima exivi, labuntur totusque et barba et capite canui omnicanus certe. Haec sunt exteriora, passiones autem interiores, quibus hic miris modis versatus sum, describere non possum; et adhuc finem numquam graviora passus non videor, vult enim
Scribit mihi
Adhuc in ea persisto sententia, quae spectat + sicut cf. , 280⌊24 Februariicf. , 280⌋ ad Dominationem Vestram Reverendissimam perscripsi; de qua ad reginalem maiestatem nihil attingere ausi, ne ulcus offenderem. Quod Dominatio Vestra Reverendissima pro mea fide et summa sua prudentia perpendat et per occasionem illic, ubi expedit, inculcet. Si B non esset, iam actum fuisset etc.
Alia non restant, quam, cum haec scriberem, venit novum ex Gallia, quod serenissimus Hungariae rex in conflictu cum Turcis occubuisset. Ex Italia tamen felicior describitur successus: Serenissimum Hungariae regem, accepta prius clade, ex Bohemis, Polonis et Germanis re<d>integrasse exercitum et Turcas profligasse ac ipsorum ductorem Ibrein Bassan vivum cepisse. Quod utinam verum sit! Praesertim quod ex Polonia missae fuerint in Hungariam suppetiae, argumentum esset, Tartaros non fuisse in Polonia, vel saltem cum eorum detrimento exivisse vel strage aliqua affectos fuisse, id me non mediocri afficeret gaudio. cf. Ter. An. 266 dum in dubiost animu’ paullo momento huc vel illuc impellitur ⌊Sed cum mens in dubio est, paulo momento huc vel illuc impellitur.cf. Ter. An. 266 dum in dubiost animu’ paullo momento huc vel illuc impellitur ⌋
Iam hic passim dicebatur, audita morte serenissimi Hungariae [regis], de iuribus, quae caesar [h]aberet in regnum Hungariae et nes[cio], quae alia de Ferdinando archiduce, quae consulto praetereo.
De tumultu Romae et fuga pontificis cum cardinalibus in castrum Angeli, reor, Dominationem Vestram Reverendissimam iam veriora habere nova, quam huc feruntur. Fuit hic ea de re primum non parvum gaudium, sed paulo post, cum venisset fama Venetos intercepisse Cremonam, cuius prius habebant castrum, laetitia haec in fumum abiit. Dicitur etiam, quod pontifex ex vi pactorum, quae cum caesarianis confecit, copias suas a Venetis revocasset, quodque successissent sex milia Helvetiorum a rege christianissimo missa. Item quod, nescio etiam, qui pedites ex Germania ad ducem Borbonensem nuperrime pervenissent. Nusquam fui, ubitam varia, quam hic dicuntur. Si itaque et ego scribendo sum varius, non mihi sed huic aulae, in qua bullio, est imputandum.
Quod reliquum est: commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut domino et patrono meo gratiosissimo, et rogo, me ex clientela sua non deserat, sed qua coepit gratia prosequatur meque litteris suis aliquando in hoc ergastulo consoletur.
Datae
celerrime, cum iam litterae a me exposcerentur, ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus