Letter #3094
[Ioannes DANTISCUS] to [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)]s.l., 1547-05-27
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Mi Carissime Domine Doctor.
Descripsi reverendissimo domino nostro communi, pro fide mea erga principes nostros, sub singulari, quae mihi est in dominationem eius reverendissimam fiducia, ea, quae hic aguntur, et molimina, quae tractari dispicio, in scheda hac mea manu, quam litteris inclusi. Cumque in ea non pauca sint, quae nisi solam Dominationem Vestram cum ipso reverendissimo domino scire velim, ut inde, quod videbitur, maiestati regiae deferatur, a Dominatione Vestra peto diligenter, ut sic eam schedam cum reverendissimo domino contineat, ne a quoquam alio videatur, ob id potissimum, quod plus suspicionis, quam explorati propter vaferrima apud nos quorundam ingenia significet. Sunt enim apud vos, ut prius aliquoties scripsi, qui, quidquid resciverint vel coniectura sint assecuti, e vestigio ad illos, qui in scheda designantur, transmittant.
Incidimus in tempora, in quibus homines multi, desciscentes a fide, ut Apostolus ait, ad fraudes et sycophantias texendas propensiores quam prius umquam redduntur. Qua de re mihi vita in dies fit taediosior cupioque in misericordia Domini dissolvi etc.
Nostri oratores, si adeo rei publicae nostrae fuissent studiosi, quantum privatae, quam non neglexerunt (alter sibi duas villas in promissis obtinuit, alii nescio quae alia), recta ad vos fuissent profecti. Ad eam profectionem ego cum capitulo septingentas marcas impendimus. Contributum fuit etiam ab aliis. Viaticum est absumptum, via intermissa. Video rebus nostris ab omni parte imminere ruinam, quae diu suspendi et differri nequit; eam ne sim conspecturus, a Domino Deo oro sedulo etc.
Quod maiestas regia canonicatum post mortem praepositi domino Conarsky contulit, mihi non adversatur, modo iura et libera electio in mense ordinarii communis ecclesiae nostrae non offendantur. Quod ne fiat, Dominatio Vestra curare velit. Concessa est illi nominatio, in qua se continere potest, quousque vacatio aliqua ad eam se obtulerit, ubi tum ei non sum defuturus. Ne itaque bonus senex dominus Fabianus Emerich, cuius ex Marienburgo scribens memini, molestetur, Dominatio Vestra, quaeso, efficiat. Actum erit de nobis, si, quemadmodum castris hic contra privilegia nostra praefecti intruduntur, sic etiam ecclesiae nostrae deberent per aulam intrudi canonici. Praepositura quidem maiestatis regiae distributioni, quantum iuris est, ex pactis permittitur, cui tamen canonicatus non est adiunctus. In eo Dominatio Vestra velit dare operam, ne libertati nostrae communi quicquam derogetur etc.
Pro domino castellano Elbingensi, ut in litteris attigi, quantum potest, rogo, agat, ne palatinus Plocensis praevaleat et tumultum hic nobis excitet, cuius iam satis inter nos habemus, gravioremque ex viciniis metuimus.
Rogo item, ad supplicationem domini Georgii Schefke et fratris mei ad maiestatem regiam factam, quae in litteris meis est ad dominum reverendissimum, quantum aequitas postulat, patrocinium suum velit addere, et de omnibus sub otio, quod suffurari potest ex negotiis, quae apud vos in novis atque de Alexandro habentur, rescribere.
Hic ad praesens fidedignum parum admodum circumfertur: aiunt quidam maiestatem caesaream in Hispaniam misisse Saxonem in eo loco custodiendum, ubi rex Galliae servabatur, qui certo mortuus esse fertur, et Delphinum oppugnare Boloniam, motusque quosdam esse in Anglia. Sunt apud gentiles meos, qui Saxonem captum esse non credunt, et qui credunt, dicuntur se aliquot diebus ex maestitudine inedia macerasse etc.
Tributum Dominationi Vestrae numerabit dominus Georgius Hegel, quod ut boni consulat, oro.
Datae ut in litteris etc. 27 Maii 47.