UUB, H. 154, f. 149ar
⌊Wilhelmus Dei gratia Archiepiscopus Rigensis⌋, Marchio Brandeburgensis, Stetiniae, ⌊Pomeraniae⌋, Cassubiorum et Sclavorum dux, Burggravius Norinbergensis et Rugiae princeps
Cum, paucis diebus elapsis, Reverende in Christo domine et amice dilecte, ex ⌊Livonia⌋ in ⌊Prussiam⌋ causa invisendi illustrissimum principem dominum ⌊Albertum marchionem Brandeburgensem⌋, Prussiae et ducem et fratrem nostrum dilectissimum venissemus, exhibitae sunt nobis litterae reverendissimi domini ⌊archiepiscopi Upsalensis⌋ ex ⌊Tridenti⌋ ad nos scriptae, quibus inter cetera significabatur se etiam vobis de rebus generalis concilii, quod nunc Tridenti celebrat quaedam scripsisse, ac inter cetera petiisse, ut nobis quoque descripta concilii decreta, quae ab illo accepistis, transmitteretis.
Sed quoniam iam in partibus vicinioribus nos esse evenit, quo minus necesse est in ⌊Livoniam⌋ nobis vel nuntium vel epistolam mittere, petimus benigne, ut hoc nostro nuntio et ministro eadem concilii decreta, et si quid praeterea de progressu, statu, et rebus concilii certi apud vos est nobis communicare dignemini, nostra enim haec scire maxime referre puto. Nec enim commode dicto ⌊domino archiepiscopo⌋ respondere poterimus, nisi de rebus his, quae sua demonstrat epistola, certiores simus facti ac instructi. Et quamvis nobis de facie, ut opinor, non estis undique notus, tamen litteris his maiori notitiae et familiaritati futurae occasionem dedisse opinor, quam etia paper damaged⌈[etia]etia paper damaged⌉m sincere exopto ac precor, ut nos pari modo vestra familiaritate dignare velitis. Si quid vobis gratificari possumus, non deerit in nobis officii quicquam.
Deo Optimo Maximo cum incolumitate longaeva et felici rerum gubernatione vos commendantes.