Letter #3106
Wilhelm von Hohenzollern to Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1547-06-05
received 1547-06-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Domino Iohanni episcopo Warmiensi amico nostro dilecto
Wilhelmus Dei gratia Archiepiscopus Rigensis, Marchio Brandeburgensis, Stetiniae, Pomeraniae, Cassubiorum et Sclavorum dux, Burggravius Norinbergensis et Rugiae princeps
Gratiam et salutem in Christo Domino nostro.
Cum, paucis diebus elapsis, Reverende in Christo domine et amice dilecte, ex Livonia in Prussiam causa invisendi illustrissimum principem dominum Albertum marchionem Brandeburgensem, Prussiae et ducem et fratrem nostrum dilectissimum venissemus, exhibitae sunt nobis litterae reverendissimi domini archiepiscopi Upsalensis ex Tridenti ad nos scriptae, quibus inter cetera significabatur se etiam vobis de rebus generalis concilii, quod nunc Tridenti celebrat quaedam scripsisse, ac inter cetera petiisse, ut nobis quoque descripta concilii decreta, quae ab illo accepistis, transmitteretis.
Sed quoniam iam in partibus vicinioribus nos esse evenit, quo minus necesse est in Livoniam nobis vel nuntium vel epistolam mittere, petimus benigne, ut hoc nostro nuntio et ministro eadem concilii decreta, et si quid praeterea de progressu, statu, et rebus concilii certi apud vos est nobis communicare dignemini, nostra enim haec scire maxime referre puto. Nec enim commode dicto domino archiepiscopo respondere poterimus, nisi de rebus his, quae sua demonstrat epistola, certiores simus facti ac instructi. Et quamvis nobis de facie, ut opinor, non estis undique notus, tamen litteris his maiori notitiae et familiaritati futurae occasionem dedisse opinor, quam [etia]m sincere exopto ac precor, ut nos pari modo vestra familiaritate dignare velitis. Si quid vobis gratificari possumus, non deerit in nobis officii quicquam.
Deo Optimo Maximo cum incolumitate longaeva et felici rerum gubernatione vos commendantes.
Datae ex Monte Regio, Dominica Trinitatis anno Domini MDXLVII.