Letter #3110
Stanisław WŁOSZEK to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-06-08
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, [dom]ino Ioanni Dantisco episcopo [Warmiens]i, domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Commendata serviendi debita promptitudine in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Ut diu felix et incolumis pro decore reipublicae et utilitate gregis sui valeat, a Domino Deo ex animo precor. Si parem gratiam humanitatis Reverendissimae Paternitatis Vestrae referre debeam [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, tanti me esse non puto, quidquid tamen sum et possum, gratissimum paper damaged⌈[atissimum]atissimum paper damaged⌉ animum perpetuo testabor.
Quod vetus proverbium, quo fortuna eodem, si favor hominum inclinat in his, quorum interest vim non habet, nihil mirum, quos enim semel imbuta testa est odorem servat diu, spes praeterea tenet animos hominum, interdum diutius, quam confert dubios, interdum etiam ig flammam vicinam dummodo non urat, curamus negligentius. Sed si rem acutiore iudicio perspicere velimus, profecto eo animum vertere deberemus, quo tempus et necessitas cogit, siquidem sapienter monet quidam tempori et necessitati esse parendum, et unde numquam fortassis, praesentis in hac fortunae mutatione animi indiciis, data est occasio. Quinimo semper inde benevolentiae ansa porrecta, quam si quos attingit haec rerum varietas arripuerunt et tenuerunt, illorum esto iudicium, fortassis salubrius esset imitari illum, qui suadebat deficiente pelle leonina assuendam esse vulpinam, ut saltim cum undique premant angustiae, a tergo minus immiBK, 230, p. 222neat malorum, cruce resumpta. Dubium est, an depelleretur aut maius excitaretne malum, quod enim tantis saeculis exitiale fuit venenum, vix hac tempestate pharmacum esse possit, incertum etiam videtur, an expediat in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ unius hominis praesenti felicitate venturorum temporum varietatem concludere, et inde perpetuam metiri salutem.
Sunt aliae occasiones multae, quibus si quid erratum est hucusque, mature tegi possit et hoc nubes imminentes me depelli maritimae, dummodo sint, qui et praesentia videant, et de futuris iudicare queant on the margin⌈dummodo sint, qui et praesentia videant, et de futuris iudicare queantdummodo sint, qui et praesentia videant, et de futuris iudicare queant on the margin⌉, sed ne longius ea, quae neque mei sunt ingenii neque conditionis, persequar. Si quid aula nostra novarum habet rerum, describam, princeps noster gratia Dei valet optime curatque cum senatu, quae videri, et curari possunt pestem
Sed ne iterum sutor ultra crepidam, me et deditissimum demerendi studium, qratiae et favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendatum esse cupio. Id interim pro fide et conditione mea tenui adscribed⌈tenuitenui adscribed⌉ acturus, ut desiderem paper damaged⌈[em]em paper damaged⌉ in renovanda subinde apud principem dignitatis Reverendissimae Paternitatis Vestrae memoria satisfiat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, die 8 Iunii 1547.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor