Letter #3112
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-06-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-16 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres.
Reverendissime in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Praeter spem nostram equidem accidit interpretatio negotii generosi castellani Elbingensis, cum antea scriptum sit nobis ex sententia confectum fuisse vel nostra causa. Iam vero stantibus ita rebus non videmus, quod illi remedium ferre possemus, cum nihil in potestate nostra habeamus. Quod reliquum est, cupimus Paternitatem Vestram bene valere.
Vilnae, die IX Iunii anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Ex commissione s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉a maiestatis regiae propria.