Post ⌊⌋, quas 1543-04-01⌊prima huius1543-04-01⌋ ad Serenissimam Maiestatem Vestram dedi, hoc quod prius de occiso ⌊Scotiae rege⌋ scripsi, constans fama confirmavit addens insuper, quod principes illi viri Scoti, quos ⌊rex Angliae⌋ captivos habuit et largiter donatos a se in ⌊Scotiam⌋ dimiserat, ab ⌊archiepiscopo et primate⌋ illius regni eiusque partes sequentibus in quodam Scotiae castro obsessi proditoresque ac desertores regis sui declarati atque iterum rapti, in ⌊Angliam⌋ sunt remisi. Quae res si sic habet, ut certo fertur, ⌊regem Angliae⌋ spes sua destituet. Scribitur etiam, quod ⌊rex⌋ ille armatas naves centum in ⌊Hispaniam⌋ misit, quibus ⌊caesar⌋ suis navibus ducentis coniunctus ex ⌊Hispania⌋ ad ⌊Belgas⌋ inferioris ⌊Germaniae⌋ profecturus perhibetur, quodque a rege Angliae ⌊Gallis⌋ publicum indictum sit bellum, unde orbis Christianus novas habiturus est turbas.
Inter ⌊domum Burgundiae⌋ et Geldriensem ms. Geldecensem(!)
⌈⌊Geldriensem⌋Geldriensem ms. Geldecensem(!)
⌉
dissidium componi non potuit, quod hac aestate instante non parvam rerum perturbationem pariet. De ⌊Sueciae tyranno⌋, quod prius: nempe milites eum conscribere adhuc rumor est non raucus. ⌊Hamburgenses⌋, qui numerosas educere possunt naves, quarum non paucas a ⌊Burgundionibus⌋ per pacta ac foedera recuperarunt, illis iuncti relictis ⌊Danis⌋ in ⌊Angliam⌋ et in portus
BJ, 6657, f. 396v
solitos navigationem struunt.
Haec sunt, quae de novis parens Serenissimae Maiestatis Vestrae iussis cum hoc nuntio scribenda se offerunt. Cum quo mihi inter eundum occursuro, si Serenissima Maiestas Vestra rescribi commiserit (quod summopere peto), ad ea praesertim, quae adhuc affecta manu in scheda exaravi, gratissimam mihi gratiam impartiet Serenissima Maiestas Vestra. Cui me suppliciter commendo atque omnia faustissima in aetate diutissime florente a domino deo intime precor.