Letter #314
Citizens of Bari to Ioannes DANTISCUSBari, 152[5]-10-31
received Seville, [1526]-04-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Excellenti domino Ioanni [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ serenissimarum maiestatum stain⌈[aiestatum]aiestatum stain⌉ o paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ratori penes caesaream maiestatem, nostro benefactori
Confisi ms. Confixi(!) ⌈ConfisiConfisi ms. Confixi(!) ⌉ de Vestrae Excellentiae amore et benevolentia erga civitatem nostram plurimis et manifestis signis ostenso, ad ipsam has nostras dirigere decrevimus, quibus, ut possumus, rogamus, ut reverendo magistro Marco sacrae theologiae doctori, quem ad sacram caesaream maiestatem pro aliquibus non parvis nostris negotiis oratorem nostrum dirigimus, ex innata sua bonitate auxilium favorum, ut et aliis nostris in causis solita est, facere praestat ac tribuat, cum et omnia, quae ipsi imperanda commisimus, non nisi pro Dei serenissimarumque maiestatum servitio imperanda sint.
Non dubitamus, quin Excellentia Vestra taliter se geret erga nos, qualis est animus omnium noster, praedictoque reverendissimo magistro Marco oratori nostro fidem ipsa Excellentia Vestra praestet, qualem exhiberet toti nostrae universitati. Quae omnia grate recipiemus ac si et privilegia et gratias ipsamet Excellentia Vestra nobis concederet.
Valeat felix.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Bari, die ultimo mensis Octorbis 1526.
Eiusdem Vestrae Excellentis Dominationis deditissimi et obsequentissimi universitas et homines civitatis Bari