Letter #3166
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-07-19
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum proficisceretur istuc meus hic confrater Dominus Locka, nolui committere, ut vacuus meis litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram veniret. Pluribus autem illum commendare necessarium non duco, cum satis ipse sit per se commendatus.
De caesareae maiestatis legato nihil adhuc audimus, neque quid agatur in castris eius scimus. Nam ex quo tempore Cracovia longius abscessimus, nihil inde litterarum habuimus. Rediit quidem dominus custos Cracoviensis, sed statim a capta Vittenberga, longius ut iam temporis intervallum intercesserit. Ceterum designatus est legatus ad caesaream maiestatem dominus palatinus Siradiensis, qui prius ad Dominum Ducem Prussiae proficiscitur, ut et de moneta cum illo expostulet et vias ac rationes pervestiget, quibus ei succurri possit.
Novi hic nihil est. S(erenissima) or s(acra)⌈S(erenissima)S(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia recte valet. De Varssavia mussitatur nescio quid, de Cracovia varii sunt rumores, nam alii aiunt, alii negant pestem ibi grassari. Ego ex quo tempore discessi, nullas habui littera ms. i(!) ⌈aa ms. i(!) ⌉s, nam reginalis maiestas diligenter providet, ne quis huc inde venire audeat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Piitrkovia, 14 Calendas Augus(tas) or Augus(ti)⌈Augus(tas)Augus(tas) or Augus(ti)⌉ 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis