Letter #3182
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-08-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-10 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Obsequentissima<m> servitutis meae commendationem.
Quartum iam diem ex febre catharali laboro, itaque scribere ipse manu mea Reverendissimae Dominationi Vestrae non possum. Sed retinui hic puerum domini palatini Mariemburgensis propter dominum doctorem Langum, qui hodie venit. Per eum scribam Deo bene iuvante et vires mihi suppeditante, quae sit illius legatio, et ad omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae respondebo. Interea tamen perfert hic nuntius Elbingen(sis) or Elbingen(sium)⌈Elbingen(sis)Elbingen(sis) or Elbingen(sium)⌉ ea, quae Reverendissima Dominatio postulat. Spero in misericordia Dei, quod sumpta evacuatione liber ero ab istis temptationibus.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem.
Cuius me gratiae commendo.
Datum
Postscript:
Mitto etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras a domino archiepiscopo Upsaliensi et a domino
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus