Letter #319
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaGranada, 1526-12-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Accepi superiori die litteras Maiestatis Vestrae Serenissimae Cracoviae 20 Iulii datas, quibus scribit, quod sibi litterae meae 13 Maii ex Hispali redditae fuerint. Ab eo tempore nullae ad me aliae perlatae sunt. His et aliis Maiestatis Vestrae scriptis copiose cum familiari meo Fabiano prima Septembris, 12 et 22 Octobris respondi, praesertim in his, quae Antonellum et expeditionem castri Barensis spectant. Addidit etiam in eisdem suis novissimis, quod magnificus dominus Lodvicus Alphius ad me super his scripsisset, habeoque coniecturam, quod fortassis illius litterae iunctae fuerant litteris Maiestatis Vestrae Serenissimae. Illae vero ad me non pervenerunt, de quo plurimum doleo, fuissent enim mihi non vulgariter gratae, ut pote cum iam diu ab eo nullas habuerim. Affectus sum nihilominus singulari gaudio, quod illum intelligo gratiam benemeritam Maiestatis Vestrae non amisisse, quam rebus et negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae fideliter inserviendo, uberiorem promeruit.
Quae adversus Lodovicum de Monte Alto et Hanibalem Baronum, illius substitutum, expedivi, a Fabiano meo, ad Maiestatem Vestram misso, et etiam duplicatis 12 Octobris ad Maiestatem Vestram datis, liquido intellexit. His Maiestas Vestra Serenissima, quae prudentissima est, suo tempore, quemadmodum res ipsa exposcere videbitur, commode utetur.
De consanguineo domini Sigismundi Loffredi, cum ipse, praesente adhuc vicerege, nihil hic desuper mecum ageret, me etiam continui, satius esse ducens, quod Maiestas Vestra Serenissima liberam castellani haberet electionem, quo aliquando castrum in omnimodam suam potestatem redig{et}eret, in quod velis, quantum fieri potest, erit incumbendum.
Citatione peremptoria, quam misi, non videretur mihi incommodum, quod Maiestas Vestra Serenissima quamprimum uteretur, quamdiu dominus Franciscus, olim Mediolani dux, hostis caesaris censetur, ne, si forsan per tractatus cum Venetis, qui illum tuentur, rediret in gratiam apud caesarem, difficiliores postea cum eo fierent actiones, et quanto citius haec citatio exsecutionem habebit, tanto securius et tranquillius Status Barensis conservabitur, salvo tamen meliori iudicio. Id ego hic secundum temporum qualitatem pro rudi meo intellectu assequor. Maiestas Vestra Serenissima, quae alias prudentissima est, nihil, quod ex re erit, omittet.
De litteris cambii, eum, quem cepi, modum servo per Welseros ad dominum Nicolaum Antonium Carminianum, thesaurarium Maiestatis Vestrae. Multae hic exponuntur pecuniae, licet me, quantum possum et quantum cum Utriusque Maiestatis decoro convenit, contineam. Centum ducati per ordinarias pensas domus singulo quoque mense transeunt, raro per unum diem tribus ducatis dispensator domum sustinere potest, nihilque superflue profunditur, dummodo honeste, et aliis oratoribus inferioribus me non inferior videar. Sunt hic oratores, qui quolibet die 15 et 12 atque <ad> minus 9 ducatos exponunt, cum his tamen sic me gero, quod illis non impar habeor. Adhibenda est enim apud istas hic nationes aestimationis accurata ratio, quam hic utriusque Maiestatis Vestrae nomine nulla hactenus in re diminui; unde et extraordinarie non parum impenditur, de quibus prius aliquoties scripsi, et ad praesens etiam attingo, cum hic maiores quam ante in aliis civitatibus, ubi cum caesare egimus, expensas facere cogimur, lectosque et hospitia solvere, pro quibus hic extraordinarie per istos sex menses non infra 60 ducatos exponam, quid de reliquis, quod ad praesens recensere et longum et morosum esset. De his omnibus, Deo bene favente, calculi mei liquido respondebunt.
Et ne expensis Maiestatis Vestrae Serenissimae essem gravior, praesertim in extraordinariis, accepi, ut nuper scripsi, a Fuccaris 150 ducatos, qui Georgio Hegel ex proventibus meis Columbanis persolvi debent, et paulo ante iterum 50. Item cum huc missus a maiestate regia frater meus Bernardus cum litteris regiis appulisset et hoc infaustum novum de clade serenissimi Hungar[iae] regis perlatum huc fuisset, ne ordinariis Maiestatis Vestrae expensis derogaretur pro vestienda familia et me in hoc luctu, et pro expensis pro fratre meo factis, accepi a Fuccaris centum ducatos, et alios centum in usus meos, qui a maiestate regia exiguntur, et isti centum ducati in stipendio servitii equorum meorum defalcabuntur. Velim, quod adhuc alicubi haberem quicquam, quod servitio Maiestatis Vestrae Serenissimae impendere possem, ut saltem cum illius gratia, salva fide et honore meo, aliquando mihi daretur reditus. Aliud commodum ex hac mea legatione, et pro tantis laboribus, quos fideliter impendi et in quibus totus canui et senui, non spero, neque cupio. Quod hinc reliquum est, gratiae et aequitati atque incomparabili prudentiae Maiestatis Vestrae Serenissimae humiliter committo.
Accepi heri pro hoc in Valle Oleti itinere, quod plus quam centum milliaria nostra conficiet, a Welzeris iterum trecentos ducatos, de his paulo post extraordinariae pro equis et mulabus, quae res meas ducent, totam hic domum et quae ad eam spectant, non secus atque apud nos nobiscum hic circumferre cogimur, non parum exponetur, succedet subinde novus annus cum strenis, quem etiam vix 40 ducatis absolvam, sic semper extraordinaria accrescunt, unde maximo taedio afficior, cum tantam pecuniarum profusionem video, quae tamen sub ista persona, quam fero, vitari non potest. Velim itaque atque humillime supplico, cum iam fere omnia hic sunt expedita, quod Maiestas Vestra Serenissima me quantocius revocare dignaretur, reditusque mei clementem rationem habeat. Cum primum vicerex Neapolim applicuerit, negotium castri ad votum, ut spero, Maiestatis Vestrae Serenissimae terminabitur. De illo ab eo tempore, quo ex portu Carthaginis hic Novae solvit, ne verbum quidem auditur amplius. Magno cum desiderio a caesare nova de illo hic exspectantur.
Expedivi hic litteras caesaris ad collaterale consilium, ut fiat omnimoda iustitia contra locum tenentem Alarconis, de civibus his duobus Barensibus occisis. Rem ipsam cum affectu caesari exposui, quippe cum tam indignum sit facinus ab eo permissum, qui hoc reprimere et castigare debuisset. Caesar id certe aegerrime tulit iussitque desuper commissionem fieri, quae quidem scripta est, sed nondum manu caesaris firmata. Sic expediuntur hic negotia. Iam fere mensis est, quod adhuc has litteras a secretario habere non possum, spero tamen quod vel hodie, vel cras illas sum habiturus. Id si fiet, cum praesentibus mittentur.
De consanguineo Maiestatis Vestrae Serenissimae, illustrissimo domino duce Calabriae, scripsi cum paenultimis ad maiestatem regiam. Bonus iste princeps, etiamsi vultur esset, satis habet cadaveris, duxit molem carneam immanem et ingentem, neque credo crassiorem hoc aevo haberi mulierem regina hac Germana, quae non pinguis, sed ipsum abdomen dici potest. Cum illa Valentiae ex rege vicerex factus est, bene tamen sibi consuluit. Si hanc massam carneam non duxisset, adhuc esset in fictilibus, cum nunc aurum et argentum in usu habeat, quo prius omnino erat indigus.
Scripserat ad me superiore die dominus Scipio de Summa, frater uterinus domini Sigismundi Loffredi, quem generalem audientiarium Status Barensis Maiestas Vestra Serenissima constituit, quod fiscus a Maiestate Vestra Serenissima militare servitium, quod toti regno fuit indictum, ex Statu Barensi exegisset, ad quod de consuetudine Maiestas Vestra ex sanguine regio descendens non astringeretur, exemptaque semper fuisset illustrissima olim domina mater Maiestatis Vestrae, dum in vivis ageret. Qua de re maiestati caesareae supplicavi. A quo obtinui, si ex constitutionibus regni sic observatum fuisset, ne etiam quicquam Maiestati Vestrae derogaretur. Ad consuetudinem vero, quam allegavi, nihil impetrare potui, unde timeo, quod istae caesaris commissiones, quas illi misi duplicatas, parum proderint. Quid speremus in rebus gratiae cum adhuc in his, quae de iure et mera iustitia ad Maiestatem Vestram Serenissimam spectant, difficultatem habeamus.
Mittitur hinc Caesar Farramusca ad pontificis animum explorandum, si venturus sit certo in Hispaniam nec ne, quemadmodum maiestati caesareae perscripsit. Is nunc Caesar apud caesarem multa potest, et factus est magister stabuli, quod officium hic inter prima habetur. Sic fit. Si fortuna volet, fies de rhetore consul etc.
Exspecto adhuc responsum Maiestatis Vestrae Serenissimae de sobellis, si ipsi maiestati caesareae, vel alteri cuipiam illos dari voluerit, et de mille ducatis magno cancellario. Quicquid in his fieri decreverit, quemadmodum cum Fabiano scripsi et denuntiavi, et de omnibus aliis, mihi cum primis praecipiat. Ego me extra mandatum et voluntatem Maiestatis Vestrae Serenissimae ne latum quidem unguem efferam, et id semper, quod fidelis servi officium est, diligenter et fideliter observabo atque, quantum totis viribus eniti possum, complebo, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Fuit hic hactenus frater Marchus de Taranto, theologiae professor, quem tantopere mihi magnificus dominus Ludovicus Aliphius superiori anno commendavit, et quem credidit hic posse plurima, quemadmodum iste bonus frater de se ipso iactare solet. Is iam absumptis pecuniis, et etiam quibusdam a me in mutu <u> m acceptis, quas visurus sum numquam, cum expeditionibus suis hinc in Italiam revertitur. Omnia, quae hic pro universitate Barensi, et in causa Rutilia[ni] ac Divi Nicolai obtinuit, Neapoli etiam obtinuisset, nam illic ad forum omnia remittuntur. Sic hic tract[atur].
Alia in hac temporis angustia, cum pro itinere sarcinulae sunt colligendae, non restant, ex Valledolit forsan latior scribendi {scribendi} dabitur campus, cum intellexe[ro], quid super novissimis commissionibus de castro Barensi a vicerege factum fuerit. Utinam ad eum modum transigat[ur] negotium, ut aliquando ex hoc exilio, seu potius ergastulo redire possim. Quod gratiae et voluntati Maiestatis Vestrae Serenissimae humiliter una mecum commendo, et rogo fratrem meum Georgium sic ubi me absente in Regno erret, in clientela[m] suam clementer suscipiat. Id semper cum hac vita, quamdiu in me erit, promereri studebo.
Datae Granatae in Betica Hispaniae, sexta Decembris anno Domini 1526.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus servus Ioannes Dantiscus