Letter #3194
Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUSVenice, 1547-08-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico carissimo
In Helsberg
Reverendissime in Christo Pater.
Cum ad diem 26 Iunii ea, quae novissima sessione, videlicet secunda die eiusdem mensis, Bononiae acta fuissent, sufficienter scripsissem Reverendissimae Dominationi Vestrae una cum transmissione decreti per me tunc publice lecti, parum postea communicandum occurrebat, nisi quod post illum diem fere singulo quoque die factae sunt vel pontificum, vel theologorum aut utrorumque continue super dogmatibus ac moribus congregationes tantumque laboraverant legati et episcopi, ac doctores in discutiendis hereticorum erroribus, ut, si in proxima futura sessione, quae 15 Septembris constituta est, ex omni dispersionis loco congregati fuerint episcopi, pulchra erit sessio ac digna perpetuae memoriae et recordationis. Sola difficultas penes Hispaniarum praesules, qui Tridenti remanent, persistit, an venturi sint ad Bononiam vel ne, immo etiam de Galliarum episcopis, qui et a principio apertionis concilii Tridenti fuerunt et adhuc in vicinis urbibus causa solacii distinctis tamen locis manent.
In Maio litterae a Gallorum novo rege ad pontificem et cardinales ac concilii legatos allate sunt, quomodo iussu eiusdem novi regis et presules, et doctores theologie illico ad Bononiam erant venturi, sed neque in hodiernum diem volare aut serpere visi sunt, adeo plena sunt omnia inanium promissionum. In principio sequentis mensis me Deo volente deductis negotiis meis recipiam in Bononiam sequarque concilium sive ad finem accelerandum, sive ad Sanctum Iohannem in Laterano transferendum, quis tamen exitus erit, curabo, ut brevius, quomodo fieri poterit, intelliget Reverendissima Dominatio Vestra, licet dubium sit mihi, an umquam litterae pervenerint ad manus Vestras. Principio Martii supra 7 epistolas scripseram et Cracoviensi, et Dominationi Vestrae, sed ad nullum earum receperam responsum, in quo satis miror, cum de Cracovia omni septimana huc vel Padvam, vel Romam novi recentesque accedunt viatores.
Providi senes plurimum timent acre bellum in proximo Italiae affuturum. Iam inter Gallum et Anglum hostilitas aperta famatur. Indutiae quadriennales inter caesarem et Turcham positae sunt condicione tamen adiecta, quod Gallum aut Venetos caesar ipse non tangat. Fertur etiam pacem perpetuam inter Romanorum regem et eundem Turcham firmatam fore. Quid autem sit de hac mundiali pace, Deus omnipotens det nobis suam pacem.
Noster Hannovius Romae bene valens adhuc cum hydra certat vix in brevi Romam, prout libenter vellet, egressurus. Iam complevit exercitium suum octennale, si plus tardabit, ibidem superabit Ulixem.
Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra cum omnibus amicis suis.
Ex Patriarchatu Venetorum, 20 Augusti 1547.
Eidem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Olaus archiepiscopus Upsalensis