Letter #3204
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-08-30
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-09-08 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, suprema dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Quod ipsa praefecta Rogosnensis hactenus ab eo homine non sit libera, exanimo profecto dolemus. Locutaeque eramus cum magnifico castellano Posnaniensi ea de re. Qui, existentibus nobis adhuc in Lobszow et nunc Piotrcoviae solicitantibus eum, nobis promissit illuc familiarem suum discretum cognomento Caczcowski mittere, ut omnia, ... illegible⌈...... illegible⌉ quae cum ipsa Rogosnensis ad praesens aguntur quomodoque facta sunt, certo certius exploraret. Quid in causa sit, quod hucusque eum familiarem suum illic non miserit ms. misserit(!) ⌈miseritmiserit ms. misserit(!) ⌉, profecto ignoramus. Nullum tamen nobis magis praesentaneum esse auxilium et consilium huic feminae videretur, quamque aliquomodo clancule et secreto possit se ad Paternitatem Vestram ceu ad patronum exportare, ubi manendo tutius ac perfectius de hac violentia sua possit cum ipso homine agere, praesertim cum non agitur (ut nobis Paternitas Vestra perscribit) de matrimonio, nisi de violentia. Ac tamen si hoc Paternitati Vestrae non probatur, inveniat alium modum et nobis perscribat. Quo eius has miseras partes nostro auxilio sublevare possemus, profecto ipsi in omnibus libenter BCz, 3465, p. 344 non deerimus.
Quae bene valeat.
Datae Piotrcoviae, paenultima Augusti anno Domi(ni) M-o D-o XLVII.
Ex commissione sacrae maiestatis reginalis propria