Letter #3210
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1541-04-30
received Marienburg (Malbork), 1541-05-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose et plurimum colende in Christo.
Salutem et officiorum humilem commendationem.
29 Aprilis reddita est mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae cf.
Nos quidem incolumes domum pervenimus, licet structae fuerint nobis insidiae in nemore eo, quod est inter
Quod vero in itinere perierit epistula cum multis aliis, cum fratris
Sub illud ipsum tempus nebulo ille veredarius, cui
Magnificus dominus
De pecuniis, quas olim dominus
Quae apud nos hoc tempore nova habentur, hisce paucis adscribere volui. Heri ex
Quae quove consilio res in Hungaria geruntur, reverendissima Dominatio Vestra ex aliis iam intellexit, fortassis ad illud tempus, quo Betsthensis civitas obsidione cincta fuit a Thurcis ac male Christianis. Vocatae sunt Thurcarum copiae ex omnibus finibus Hungariae Machmet beck et Oros bassis seu potius sanczacis ducibus, facta solutionis commeatus atque Hungarorum a Ferdinando defectionis spe ampla, modo iustus adesset exercitus, fore ut praesiduum(!) demigaret ex Bestha nullam quoque aliam adesse defensionem. Haec Petrus Petrovicius olim Ioannis regis necessarius sollicitationibus effecit. Et antevertit quidem exercitum Thurcarum celerior fama advenire octuaginta Thurcarum milia. Ea postea remisit fama in 40 aliquibus, aliquibus in 38 milibus desinens, ut res et numerus habet. Certum est ingentem venisse exercitum suprascriptis ac Petrovicio ducibus, eumque a Budensibus et qui Ioannis sequuntur partes magno applausu acceptum. Cincta est civitas Bestha tribus in locis ad 20 Marcii deiectis in magna parte muris facti sunt impetus aliquot omnibus in locis. Vehementior omnium impetus 24 horis, hoc est tota die totaque nocte, duravit, strenue repugnantibus, qui in praesidio fuerunt. Thurcarum impetum non solum ferebant, sed ipsos oppugnantes fortiter omnes reiecerunt et profligarunt caesis, ut creditur, circiter sex milibus.
Thurcae, cum haberent commeatus inopiam, nemo ex Hungaris, qui Ferdinando adhaerent, illis se iungeret, quod praesidia virilia cernerent, quodque iam auxilia Germanica terra ac aqua adventarent, magna cum clade obsidione soluta, Petrovicium secum recipientes abierunt. Scribunt ita equos illorum ob pabulorum inopiam fuisse destitutos, ut pedites abire et ante se agere equos fuerint coacti. Hos praesidiarii Besthenses et ob paucitatem, et quod equitibus carerent et insidias metuerent, insecuti non sunt.
Postquam Ferdinandi copiae venerunt, referunt ad 12 circiter Aprilis Budam cinctam esse obsidione, de quo nondum certam habemus famam, res tamen fidem faciunt Ferdinandum non velle amplius in otio militem tam numerosum, cum subinde militem scribit Carolus caesar, ipsemet ante Spiritus Sancti ferias Wiennam venturus. Rex ipse Ferdinandus ad exercitum iturus est (ut narratur). Certe multorum exacerbati sunt animi, quod interea, dum oppugnarent Bestham Thurcae, ex Budensi arce in praesidianorum terga tam frequentes globi demissi sint, cupiuntque talionem reddere Budensibus.
Qualitercumque se habeant res, hoc certum est, a 17 Martii ab illa reginali maiestate litterae venerunt nullae. Hinc coniectura cognoscere licet sacram suam maiestatem neque sui iuris esse, ut scribere possit, propter obsidionem viarum.
Fama habet bonis initiis conventum Ratisponensem inchoatum, spem concordiae esse in manu, caesarem confectis hic rebus ingenti cum exercitu in Hungariam descensurum. Haec nunc habui, quae pro meo officio Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere volui. Reverendissima Dominatio Vestra hanc prolixitatem boni consulere dignabitur.
Abest nunc rure degens uxorcula mea cum liberis nostris, sine dubio Reverendissimae Dominationi Vestrae et servicia sua, et salutem a Domino optatura. Illic quoque
Deus Optimus Maximus Reverendissmam Dominationem Vestram ad longissima tempora incolumem servare dign[etur].
Datum
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor