Letter #3212
Piotr ZBOROWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-09-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-09-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi gratiosissime.
Praemissa mei officiorumque meorum et studiorum omnium paratissimorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendatione officiosa.
Paucis ante diebus, non dicam benevolentiae, sed plurimae gratiae erga me refertae, mihi a Reverendissima Paternitate Vestra oblatae sunt litterae, quod quidem, ut videor, dicere non meritorum meorum neque etiam diuturnae commercionis(?) causa, sed magis e singulari gratia nimiaque erga me benevolentia written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉aa written over ...⌉ Reverendissima Paternitas Vestra facere dignatur. Pro tanta igitur gratia et singulari erga me benevolentia dignas, ut par est, si verba suppeterent animo, gratias agere conarer. Sed cum ea ipsa gratia, qua me Reverendissima Paternitas Vestra amplecti dignatur, tant written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉a mi sit, ut ne dicam, gratia, verbo tenus agendo, sed proli ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉xa serie verborum scribendo nullo umquam pacto credam satis me facturum, Deum e superis assiduis precibus solicitabo, ut mihi concedere dignetur, quo pacto non tantum perpetuis, sed etiam paratissimis officiis et servitiis meis rependere conabor.
De novitatibus nihil scitu dignum habebam, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae scriptis meis significarem. Hoc licet Reverendissimam Paternitatem Vestram non latere sciebam, omittere tamen nequivi, quin hoc ipsum asserendo Reverendissimae Paternitati Vestrae affirmarem, BCz, 1599, p. 948 quod iam huc magnificus dominus
Ubi faxit Deus, ut ego rebus Prutenicis et Reverendissimae Paternitatis Vestrae BCz, 1599, p. 949 collegis sedulis officiis et intercessionibus meis inservire queam, in hoc studium meum intendam curamque omnem collocabo.
De pannis autem, de quibus Reverendissima Paternitas Vestra in scriptis suis mentionem fecit, reverendus dominus praepositus Troczensis nihil mihi retulit, saltem id asseruit Reverendissimam Paternitatem Vestram sibi scripsisse praedictum pannum sibi missurum iri.
Plura si qua acciderint, oblato nuntio Reverendissimam Paternitatem Vestram sine mora certiorem reddam.
His me meaque officia Reverendissimae Paternitati Vestrae commendo. Quam Deus Optimus Maximus servet salvam et incolumem, diutissime precor.
Datae e
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor deditissimus