Letter #3219
Jakob FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS) to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1547-09-25
received Wormditt (Orneta), 1547-09-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri amplissimoque Domino, domino Ioanni Dei gratia insignis ecclesiae Warmiensis episcopo meritissimo etc., domino meo gratioso
Reverendissime in Christo Pater, antistes dignissime idemque gratiose domine. Debitum inserviendi officium cum precatione rectae valetudinis optataeque felicitatis Vestrae Reverendissimae Paternitati animo dudum devoto offero. Reve<re>ndissime et gratiose domine.
Quod suis ad me iam pridem datis litteris, omni paterno in me affectu conspersis, hactenus non responderim, boni, ut solet omnia, consulat, oro idque non neglegentiae, sed dirae podagrae, quae me post meum reditum illico deiectum egit hodieque inter parietes tenet, tribuere dignetur.
Quod nobilis olim domini Georgii Scheueke, sui, dum vixit, affinis innotissimi, ex hac mortalium luce decessum plurimi faciat animoque non minus, quam stilo, querulo prosequitur, facit plane pro sua in rempublicam huius nativae suae urbis studio et prudenter et officiose nimirum, expendendo, quam passa sit civitas ista in demortuo viro iacturam quemque ille cum animi dexteritate, tum in rebus et publicis et privatis, non quidem fastu aut praecipiti spiritu (ut quida<m>), sed lenitate et modestia gerendis statuendisque valuit, ne dicam, excelluerit. Quo nunc respublica orba aliorum consilio et sensu dirigenda relicta est. At moderatoribus istis eundem spiritum in clavo recte tenendo precor. Cuique rei eventum, ex futuris diebus requirendum puto.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras domino Hermanno Bremer perscriptas, paternae etiam erga me pietatis testes, legi. In quibus et podagrae exsecrandae mentionem, magno quidem nempe dominorum titulo compellatam offendi. Quod nominis iam vulgo aegritudini illi tributum non infitior. At cum sit dominorum, quo errore quave iniuria fiat, nescio, ut illa dominis deauratis phaleris obequitantibus omniaque nutu suo temperantibus vel neglectis vel praeteritis, nunc etiam in servos miseros aut forte rectius servorum servos gravi dolores impetu atque illo quidem nec suspiriis, compressis labris aditu atque nec dentium stridore, ne clamore nocturno placabili saeviat et debacchetur. Sed ego id, quod vitare nequeo, cum aliis incommodis feram, oportet hac etiam indignitate comitante, ut inter milia vix unus appareat, qui Iacobi, veterani istius reipublicae servitoris, vel iura vel respectu aliquo moveatur. Adeo quisque sibi soli placet suaeque tantum rei studio ducitur. Sed abeant ista cum aliis erroribus, in rem suam. Verumtamen hac insignis reipublicae ingratitudo adeo me afficit, ut, nisi anni ac reliqua rei meae domesticae condicio obstaret, aliud quodcumque consilium rerumque mearum rationem captarem. Sed de his iam nimium et forte ad Reverendissimae Paternitatis Vestrae taedium usque. In finem autem me ac meos servitiaque mea Paternitati Vestrae Reverendissimae commendo. Quam per Dei gratiam diu incolumem atque felicem fore, ex animo percupio.
Ex Dantisco, 25 Septembris Anno 1547.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad vota deditissimus obsequentissimus Iacobus Archimontanus
Postscript:
Reverendissime et gratiose domine. Quamquam mihi rerum ignaro tantum tribuere nec ausim nec volo, ut vel praesentibus vel impendentibus reipublicae incommodis avertendis aliquid consilio praestare possem. Simplicitati tamen meae utrumque temperare nequeo, quin quod sentire mihi videor, exprimam. Res monetaria nempe quod mallei nostri continue resonent, non ab omnibus probatur, quorum sententiae et ipse quoque subscribo. Licet quidam modici temperantique commodi sapore capiantur. Nullo interim perpetui incommodi respectu ad universam hanc terram penetrante habito, huius autem negotii ratio contrariam considerationem mereri postulareque videretur. Multi gradus seu grani tenuitatem ab initio statutam arguunt, quam et ipse, in quibusdam non inferioris status hominibus, non omnino insontem censeo. Quorsum igitur res tandem sit abitura, aliorum altiora sapientium esto iudicium. Ad quantum etiam pretium aureus Hungaricus ascenderit, notum est omnibus. Comitatur et id rei alia minime neglegenda ratio. Neminem enim infitiaturum credo magistros illos, qui statuendi (ut vocant) gradus fabricandaeque rei praefecti fuere hodieve sunt, tam fuisse esseque acuta exquisitaque peritia praeditos, ut nec auro nec argento parcentes extremum gravum attingere et exsugere commodisque suis cum irremediabili multorum damno applicare norint. Quod ut ad multos pertinere palam est ita maturo iudicio indigere puto. Est enim res ista subtilis nec omnibus perspicua. Quam nec ego quidem (nisi forte in superficie) satis capio et ob id inertiae meae veniam dari precor. Haec enim atque subsequentia soli Reverendissimae Paternitati Vestrae confidenter scripta velim, quae rem hanc sua prudentia subicere et expendere dignabitur.
Novus quidem concionator pro ecclesia suburbana divae Barbarae sacra ex Lichtenaw accersitur, qui alias in Monte Regio sacellanum deinde in pago Ladekop p[a]rochum et postremo in Lichtenaw contionatorem egit, scilicet contionandi munus in ecclesia praedicta suscepit. Hac tamen lege, ut missae officium celebrare nolit, quod acceptantibus facile placuit. Cuius igitur farinae ille sit, vel ex hoc deprehendere licet.
Ceterum nos hic more genioque et religione nostris solitis vivimus. 14 mensis Augusti praeteriti, qui fuit, aut potius esse solebat, festi Assumptionis Mariae vigilia sacra, celebratae sunt hic ad vesperum eius diei Dominici nuptiae tanta religione, ut ad multam (ne totam dixerim) noctem potatum saltatum clamatum tripudiatum insanitumque sit. Quod olim saniore adhuc saeculo minusque corruptis moribus nostris denique et Sanctis Dei alio respectu et cultu veneratis, nefas ac pro grandi deluto habitum nec impunitum fuisset. Reliqua nunc scriptu digna non occurrunt. Haec autem, quae nunc scribo Reverendissimae Paternitai Vestrae, apud se solam et nunc alias legere dignabitur.
Reverendissime Domine. Si res ita ferret, ut mei servitii, mei diuturni memoria coram nuntiis Gedanensibus sumpta, undecumque occasione facienda videretur, vix aliam temporis commodiorem rationem fore ad hoc putarem, nisi ut id magnifico domino palatino Marienburgensi praesenti hoc fieret. Siquidem ex illius magnificentia egregium nec infrugiferum suffragium certo certius polliceor. Datum, ut in litteris.