Letter #322
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-01-03
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Ioanni Dantisco secretario et oratori regio
Magnifice domine, amice carissime.
Rediit non pridem ad nos tuus Fabianus Voyanowski salvus ac incolumis cum litteris et commissionibus a te istic expeditis. Paulo post allatae sunt Tuae litterae ex Granata 14-a Octobris missae, ex quibus omnem seriem rerum, quae se hactenus istic obtulerunt et quid tandem de arce Barensi sit constitutum, plane cognovimus. Qua in re commendo plurimum Tuam diligentiam et curam, quam scito regiae et reginali maiestatibus esse gratissimam. Et ut semper ita facias, hoc est ut negotia maiestatum suarum cum omni fide et diligentia istic obeas ac illis de omnibus, quae occurrunt, copiose perscribas, te hortor et moneo. Non mireris autem, quod nos rarenter ad te scribimus. In causa est, quod non habemus hic tales nuntios, qui litteras nostras ad te perferant. Scias vero, quod cum essemus Gedani, scripsimus tibi illinc de mense Iulio per fratrem tuum, qui recta profecturum se ad te asseverabat, qui quod tamdiu ad te istuc non appulerit, satis mirari non possum; certo tamen mihi persuadeo, quod ad hunc diem ad te pervenerit teque de rebus omnibus illic per nos actis et qua severitate Luteranismus illinc sit explosus ac civitas in pristinum bonum statum et ordinem restituta, plene edocuerit.
De tuo ad nos reditu nescio, quid polliceri tibi debeam. Vellet quidem regia maiestas revocare te, postea quam arcem Barensem ita iam evicisti, prout fuit voluntas caesareae maiestatis, verum reginalis maiestas non vult ullo pacto, ut revoceris, timet enim, ne qua istic iterum fiat mutatio in rebus Barensibus. Quare opus est, ut istic adhuc maneas et hoc tam diuturnum exilium forti ac infracto animo perferas.Quod autem attinet ad res Tuas privatas, certo tibi persuadeas, quod nobis sunt curae, quas ita tractare et promovere volumus, ut cognoscas, quod nostra erga te benevolentia ob tam longam absentiam Tuam nulla in parte est diminuta.
Quantam cladem acceperit regnum Hungariae aestate praeterita a Thurcis, amisso principe et toto eius exercitu, amissis ferme optimatibus utriusque ordinis, amissis denique plurimis arcibus et tota terra depopulata, credo te aliunde iam intellexisse. Mirum est, quod regnum illud quondam florentissimum et opulentissimum ad ultimum paene discrimen et excidium tam brevi tempore devenerit. Sunt qui et istic apud vos et alibi existimationi serenissimi domini nostri et gentis nostrae modis omnibus detrahunt, qui impotentiam nostram, qui tot centena milia hominum hoc anno per Thartaros abducta palam iactant; nos autem fatemur quidem impotentiam nostram, sed tamen tot et tantis hostibus cincti hactenus gratia Dei nulli succubuimus. Incessebat nos magno saeculo Germania, huic non ignaviter restitimus; impetebat vi immensa Moscus, is quoque caesus et repressus est; eandem mercedem rettulit Moldavus; adoriuntur plerumque Thurci, et hi maiori dispendio quam lucro discedunt neque hactenus ullam arcem nostram occupant; incursant Thartari, sed incursant illam oram ab initio. Id vel ex Tristibus Ovidii liquet, neque illorum clandestinos insultus regio campis potentissima vitare potest, qui si tantum muscarum abducerent, quantum hominum aemuli nostri computant, ne musca quidem iam superesset in Polonia. Semel invaserant Hungariam et omnia deleverant, semel umbilicum regni illius Hungariae attigit Thurcus, et iam actum de omnibus videtur. Et elegerunt quidem sibi regem domini Hungari dominum Ioannem de Zapolia, comitem perpetuum Scepusiensem et vaywodam Transsilvaniae, coronaruntque illum die Sancti Martini in Alba regali, sepulto prius corpore honorificentissime serenissimi olim domini regis Ludovici, et putant illum muneri a se suscepto satisfacere et rebus suis labantibus succurrere posse; verum nos, quantum colligere possumus, videmus illic omnia esse noxia et desperata neque aliud praesagire possumus, nisi ingentem aliquam horum regnorum et totius rei Christianae ruinam. Nam regnum est maiori ex parte adeo crudeliter vastatum et destructum, ut horrorem quendam intuentibus praebeat; omnia plena egestatis et lamentationis, hostis arces, flumina et aditus omnes opportunos ad regnum occupat, ita ut ipsimet regnicolae fatentur regnum esse in ipsius potestate constitutum; eamque rationem se in eligendo rege habuisse, palam dicunt, quod cum nemo inter Christianos principes tam potens sit, ut regnum illud obtinere posset, nisi condicionibus quibuscumque cum Thurco initis, si id per alienos fieri deberet, fieret potius per ipsosmet et principem suum ex stirpe et sanguine suo electum, qui melius quam aliquis alienigena suos regere sciret et fovere mallet quam exteros. Contractum est ibi tantum odium, nescimus quo fato, adversus Germanos, ut pro illis Thurci fratres et amici reputentur. Nihil cogitatur nisi de coniunctione cum Thurcis et de impetenda Germania una cum illis, si qua hostilitas aperto Marte esse coeperit. Templa paene omni suppellectili pretiosa per harpias sunt spoliata, praetextu illius infelicis expeditionis contra Thurcos, nullus ibi nunc mercator, nullus artifex, nullus medicus, nullus aromatarius visitur, exulant mores et vestitus exotici, maxime Germanici, exulat cultus, humanitas et discretio, omnia in Scythicum quendam morem versa sunt. Accedit, quod ipsi soli Hungari sunt inter se discordes, nam palatinus regni Stephanus de Bathor, Thomas episcopus Vesprimensis, Alexius Thurso, Brodericus, qui fuit cancellarius regis Ludovici, et Franciscus Bathian, nolentes adhaerere regi per maiorem partem regni electo, declararunt regem Hungariae serenissimum principem Ferdinandum, qui rex Bohemiae concordibus omnium Bohemorum suffragiis iam antea est electus. Itaque sperare non possumus de bono statu regni illius. Unum est, quod spem praebere nobis videtur, videmus enim, quod serenissimus dominus noster nihil curae et operae suae praetermittit, quo possit hos duos reges inter se dissidentes ad concordiam reducere. Cum enim ambo haec regna, Hungariae et Poloniae, sibi invicem parietes sint, alterum a Thurcis, alterum a Thartaris, interest plurimum maiestatis suae, ut uterque paries solidus et inconcussus permaneat, ne alter ruens alterum secum in ruinam trahat. Quod si caesarea quoque maiestas suam auctoritatem adhiberet causa rei Christianae et horum regnorum et curaret componere animos horum vicinorum in sese exulceratos, faceret certe optimi et Christianissimi principis officium, ad quod sanctum et pium opus tu illius maiestatem, quantum tibi licere videbitur, exhortari et admonere una cum oratoribus aliorum regum et principum, qui istic sunt, non desistas.
Frater tuus Georgius cum a te rediisset, inciderat in gravem aegritudinem missusque fuit in Columbam tuam, ubi autem nunc sit, penitus ignoro. Qui si ad me aliquando venerit, curabo illi omnem favorem et patrocinium impendere et illum per occasionem istuc ad te cum litteris regiis et meis mittere. Tu interim, quod istic manes, bono animo sis et nihil de nobis et amicitia erga te nostra dubites, sisque semper incolumis et felix, nostri memor.
Ex Cracovia, 3 Ianuarii, anno Domini 1527.