Letter #3223
[Ioannes DANTISCUS] to Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI)Wormditt (Orneta), 1547-10-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Hartovsky
Nobilis Patruelis dilecte.
Excusationem tuam in ea re, de qua te suspectum habemus, ita suscipimus et illi locum damus, ut mallemus rem aliter se habere et istam tuam purgationem veram esse. Nos quidem, quod te in vitiosis tuis moribus et in minus honesta vita reprehendimus, non malo facimus animo, vel quod tibi non bene velimus, sed magis hoc a nobis fit, ut te emendatiorem reddamus, ne nobis in ea aula, in qua enutriti sumus, sis dedecori, praesertim cum iam omnes fere norint te nobis sanguine iunctum esse.
Cum in tua essemus aetate, nihil magis, quam lasciviam istam et superbiam, quae duo vitia tibi adhaerent et ex morum et corporis tui compositione dignosci a quolibet possunt, fug[e]bamus. Idem ut et tibi aliquando in mentem veniat, optamus, quo tandem vita et mores tui excusationi, quam praetendis, respondeant. Idque futurum est, si cogitaveris, aeque inhonestum esse et adulescentem non decere a scortis et impuris hominibus ob rem turpem quicquam accipere, quam illis conferre, et ob ipsam turpitudinem illis adhaerere.
Si quid novarum rerum in aula serenissimae maiestatis regiae erit, fac ut diligenter ad nos perscribas.
Bene vale.
Datae ex arce nostra Vormdit, VIII Octobris MDXLVII.