Letter #3224
[Ioannes DANTISCUS] to [Martin] ALLEXWANGENWormditt (Orneta), 1547-10-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Alexwange
Honeste in Christo Dilecte.
Quas ad nos tuis superioribus litteris perscripsisti novitates, hae nobis fuerunt gratissimae et libenter eas legimus. Interim nihil, vel parum admodum, quae illis responderent, ex aliis locis ad nos allatum fuit. Non dubitamus autem plura nunc nova tam ex imperio de caesarea maiestate, quam ex aliis locis et principibus, in aula serenissimae maiestatis regiae circumferri. Quae ut diligenter ad nos perscribas, te hortamur, ea enim re nobis gratum facies [ac] nostram in te benevolentiam et propensionem reddes cumulatiorem.
Bene vale.
Datae ex arce nostra Vormdit, VIII Octobris MDXLVII.