Letter #3230
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-10-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, suprema dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Cum is generosus Czerni sacrae maiestatis regiae, domini et coniugis nostri colendissimi, in Prussiam cum litteris sacrae maiestatis regiae iret aulicus, noluimus illum pati, ut sine litteris nostris ad Paternitatem Vestram abiret, quibus Paternitatem Vestram visitamus ac illi omnia bona et fausta a Domino Deo fieri precamur. Praeterea hortamur, ut nobis Paternitas Vestra de novitatibus rescribat et praesertim de rege Angliae, cuius matris filius sit. Ita enim multas uxores pater eius ha[bu]it, ut dubitamus(!), de qua sit natus.
Valeat tandem Paternitas Vestra bene diu ac felix.
Piotrcovia, XV octobris anno Domini M-o D-o XLVII.
Ex commissione sacrae maiestatis reginalis propria